Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 116

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Fulda Hammelburg mit den zugehörigen Orten Aschenbach, Dibbach und Erthal.
Datierung: 777 01 07
Ausstellungsort: Herstal

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ob amore domini et oportunitate servorum dei locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Fulta, quod est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli in pago Graffelt constructum, ubi preciosum corpus Bonefacii martyris requiescit, quaem vir venerabilis Sturmio abba in regimine habere videtur, id sunt res proprietatis nostrae Hamalumburg situm in pago Salecgauio super fluvio Sala cum omne integritate vel adiecenciis seu apendiciis suis Achynebach, Thyupfbach, Harital, hoc est quantumcumque in superius nominata loca habere videmini, id est tam terris domibus aedificiis acolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus movilibus et inmovilibus, omnia et ex omnibus, ad prefatum sanctum locum tradidimus perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc preceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, ut ab hac die tam memoratus Sturmio abba quamque sui successoris, qui fuerint rectoris eiusdem sancti loci, predictis rebus ad opus iam dicte aecclesiae habeant, teneant adque possedeant et quicquid exinde ad profectum ipsius sancti loci facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nullus quislibet de iudiciaria potestate aut qualibet persona predicto Sturmioni abbati neque actoribus aut successoribusque suis de memoratis rebus inquietare vel calumniam generare quoque tempore non presumat, sed per nostrum preceptum iure hoc valeant possedere firmissimum, quatenus melius delectet ipsa congregatione pro nobis vel stabilitate regni nostri etiam uxore et prolis domini misericordiam iugiter exorare. Et ut haec auctoritas firmior sit, manos nostre signaculis subter eam decrevimus roborare et de anolo nostro iussimus siggillare.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Uuigbaldus advicem Radoni (SR. NT.: domno rege ordinante Uuihbaldus recognovi). (SI. 1.)

Data septimo idus ianuarias anno nono et tertio regni nostri; actum Haristalio palatio publicae; in dei nomine feliciter.