Karl der Grosse schenkt dem Kloster Nonantula den Hof Camoriana.
Datierung: 776 07
Ausstellungsort: Patris Giaigio
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnium fidelium nostrorum solertiae, qualiter donamus ad monasterium Nonantulae, qui est constructus in honore omnium apostolorum et confessoris Christi Sylvestri, quem vir venerabilis Anselmus abbas in regimine habere videtur, donatumque ad eundem sanctum locum esse volumus, hoc est curte nostra quae vocatur Camoriana consistente in territorio Modinense una cum fundo Solaria et Grumulo omnibusque massariis et rebus ac praediis, cum ecclesiis ad eadem loca pertinentibus, omnia in integrum, sicut a tempore Alboini regis usque nunc a parte regia semper possessa et ordinata ipsa loca fuerunt, omnia et ex omnibus sub integritate ad ipsum monasterium Nonantulae et Anselmo abbati suisque successoribus donamus ob remedio animae nostrae nostrorumque successorum, id est ecclesiis terris domibus aedificiis vineis silvis campis pratis pascuis paludibus piscationibus aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque in praedicta loca habere visi sumus, ad praefatum sanctum locum tradimus domino inspirante ad possidendum perpetualiter. Propterea hoc nostrum regale praeceptum auctoritate nostra fieri iussimus, ut ab hac die tam memoratus Anselmus abbas quamque sui successores, qui fuerint eiusdem sancti loci rectores, praedicta loca ad utilitatem iam dicti monasterii in integrum habeant, teneant atque in perpetuum possideant et nullus quislibet de fidelibus sanctae dei ecclesiae praedicto Anselmo nec rectoribus aut successoribus suis de iam dictis locis et rebus inquietare aut contra rationis ordinem vel calumniam generare quoque tempore non praesumat. Si quis autem contra hoc nostrum donationis praeceptum quandoque ire temptaverit, sciat se compositurum centum libras auri optimi, medietatem palacii nostri et medietatem ad partem praedicti monasterii. Et ut certius credatur et diligentius haec ab omnibus catholicis christianis observentur, manu propia subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Rado relegi et (SR.)
Date in mense iulio anno tertio regni nostri indictione quinta; actum Patris Giaigio.