Karl der Grosse schenkt dem Kloster Lorsch die Fischerei in Godenowa mit Holzungsrecht und der Befugnis, eine Fahrstrasse anzulegen.
Datierung: 777 01
Ausstellungsort: Herstal
Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patritius Romanorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei libenti animo obaudimus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostrae salutem concessimus ad monasterium, quod est constructum in honore sancti Nazarii vel ceterorum sanctorum in loco nuncupante Lauresham, ubi ipse preciosus domnus et sanctus Nazarius in corpore requiescit et venerabilis vir Gundelandus abba rector preesse videtur, concessumque in perpetuum esse volumus, id est infra finem Hohstat in loco cognominante Godenowa in fluvio Rhaeno, ut ipse abba vel ipsi fratres licentiam habeant ad [vinnam faciendam] vel ad piscandum pro oportunitate ipsius aecclesiae vel stipendio ipsorum fratrum. Et ideo concedimus ad eundem sanctum locum, ut de silva, quae ad ipsam villam aspicit, quae fructuosa nullatenus esse videtur, ipsam vinnam faciendi vel emendandi potestatem habeant, in quantum eis opus fuerit prendere vel capulare. Similiter concedimus ad prefatum monasterium in alia marcha, quae ad Virnheim pertinet, de pago Lobodense usque ad fluvium Wisgoz, qualiter viam integram ad carracandum sive itinerandum habere debeant, et super ipsum fluvium contra ipsam viam [pontem] faciendum tam super fluvium Wisgoz quam et super illos lacus. Ista omnia, sicut superius insertum est, tam de vinna quam et silva sive de via [super pontem] ad iam dictam casam dei pro mercedis nostrae augmento donavimus, concessimus atque in omnibus in perpetuum indultum esse volumus, quatinus nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentis et ut melius delectet ipsam congregationem pro nobis et uxore nostra etiam et prole domini misericordiam adtentius exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur ac per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus vel de anulo nostro sigillar iussimus.
Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.
Rado advicem Liutberti recognovi.
Data in mense ianuario anno VIIII.... regni nostri; actum Haristellio palatio publico; in dei nomine feliciter.