Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 112

Karl der Grosse schenkt dem Lehrer der Grammatik Paulinus den confiscirten Besitz Waldands.
Datierung: [776] 06 17
Ausstellungsort: Ivrea

Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus gastaldiis vel omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris. Merito quidem a nobis sublevantur muneribus, qui nostris fideliter obsequiis famulantur, et ideo, si petitiones eorum, pro quibus nostras pulsaverint aures, ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus atque illorum animum nobis deserviendo amplius provocamus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter cedimus atque donamus a nobis viro valde venerabili Paulino, artis grammatice magistro, hoc est res quasdam et facultates, que fuerunt Waldandi, filii quondam Immoni de Laberiano, que ad nostrum palatium devenerunt, pro eo quod in campo eum Roticauso inimico nostro a nostris fidelibus fuit interfectus, casa videlicet in Laberiano cum omni integritate et soliditate sua, id est tam terris domibus edificiis accolabus mancipiis casis massariciis, cum servis et aldionibus vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque predictus Waldandus ibi aut aliubi habere visus fuit tam ex dono regum aut iudicum seu de comparato aut de quolibet adtracto, predicto Paulino a die presenti tradimus atque cedimus perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die predictus Paulinus suprascriptas res quieto ordine teneat et possideat et quicquid exinde facere voluerit, liberum in omnibus perfruatur arbitrium. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris predicto Paulino de iam dictis rebus ullo umquam tempore inquietare aut calumniam generare presumat, sed omni tempore ex dono largitatis nostre ipsas res iure proprietario valeat possidere firmissimo. Et ut hec preceptio firmior habeatur vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare ae de anulo nostro iussimus sigillare.

Data XV kal. iul. anno decimo regni nostri; [actum] Eboreia civitate; in dei nomine feliciter.