Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Farfa Besitzungen.
Datierung: 776 06 09
Ausstellungsort: Vicenza
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus aepiscopis abbatibus ducibus castaldiis vel omnibus actoribus nostris tam presentibus quam et futuris. Si ea, quae a deum timentibus hominibus locis venerabilibus addita vel condonata sunt, nostro munimine confirmamus, regiam consuetudinem exercemus et id in postmodum iure firmissimo mansurum esse volumus. Quapropter compertum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter Probatus abbas ex monasterio sanctae Mariae sito in fine Spoletana civitatis Reatinae territorii Sabinensis petiit claementiam regni nostri suggerendo et preceptiones tam regales quam et ducales seu et commutationes aecclesiarum nobis ostendit, preceptum videlicet, quod Haistulphus fecit eidem monasterio de curte quae dicitur Germaniciana cum omni integritate sua, et ipsi actores subtraxerunt de ipsa curte casales duos, unum qui dicitur Paternione, quem Theodicius dux eidem monasterio per suum preceptum restituit, alium vero qui vocatur Balberianus et ipsum Hildeprandus dux noster ad ipsum monasterium reddere fecit et ipsius traditionis brevem in nostram presentiam venit et nos ad ipsum caenobium immutabiliter confirmamus possidendum. Similiter et cartam commutationis de aecclesia sancti Viti, quam commutavit Halanus abbas cum Theotone aepiscopo Reatino, et paenam inter invicem positam vel commutationem aecclesiarum, sicut textus cartularum continet, perpetualiter confirmamus possidendum. Similiter et alia precepta Hildeprandi ducis nobis ostendit relegendas, ubi continebatur insertum, qualiter predictus Hildeprandus dux gualdum ad prefatum monasterium tradidisset, id est Tancies et curtem quae dicitur Ballantis cum omni integritate earum vel appendiciis, et aliud preceptum eiusdem Hildeprandi de Nautona, et piscatores in Marsis tres ad prefatum monasterium concedimus possidendos. Similiter et preceptum, quod domnus Adrianus apostolicus fecit Luponi de curte quae dicitur Taciana, et ipse Lupo per cartam simul cum ipso precepto tradidit ad prefatum monasterium. Alia videlicet precepta, quae prenominatus Hildeprandus dux noster fecit Theodemundo de gualdo Moiano, qualiter ipsa precepta continent et ipse Theodemundus per cartam simul et ipsa precepta tradidit monasterio sanctae Mariae possidenda, et nos eidem monasterio confirmamus. Nec non et aliam cartam, quam Pando fecit mulieri suae nomine Tanildae, de casale qui dicitur Ciciliano et Agello, ut diebus vitae suae in illius permaneret potestate, post obitum vero illius pro utrorumque animabus traderet, quod et ipsa Tanildis per cartas tradidit monasterio sanctae Mariae. Simul et cartam, quam Aimo ex substantia sua tradidit suprafato monasterio, vel quod Adelchis rex ei per suum preceptum de rebus cognatae suae Ansildae confirmavit. Unde petiit nobis prefatus abbas, ut denuo per nostrum preceptum haec ad predictum monasterium omnia confirmare deberemus. Cuius petitioni pro reverentia ipsius sancti loci denegare noluimus, sed ita prestitisse et confirmasse omnibus cognitum sit. Precipientes enim iubemus, ut inspectas donationes prefatas ab hac die tam memoratus abbas quamque sui successores predictos gualdos vel curtes seu casales vel donationes suprascriptas cum omnibus ibidem commanentibus ad opus iam dicti monasterii teneant, possideant et ad ipsam casam dei nostris et futuris temporibus in augmentis proficiat. Et nullus dux castaldius seu quislibet de fidelibus nostris discurrentibus predictum abbatem vel successores eius de iam dictis gualdis curtibus seu casalibus vel donationibus inquietare quolibet ordine vel calumniam generare quoquo tempore presumat, sed hoc nostrae auctoritatis donum omni tempore iure possideant firmissimo. Et ut haec preceptio nostris et futuris temporibus firmior habeatur vel per tempora longa melius conservetur, manu nostra propria subter firmavimus vel de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Guigboald advicem Hitherii recognovi.
Data V id. iun. anno VIII et III regni nostri; actum Vincentia civitate; in dei nomine feliciter.