Karl der Grosse schenkt dem Kloster Fulda das von Troand gestiftete und ihm übertragene Klösterlein Holzkirchen.
Datierung: 775 11
Ausstellungsort: Düren
Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amoremdei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae salutem donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti Bonifacii, quod est constructum in pago Graffelt super fluvium Fulta, ubi preciosus domnus Bonifacius martyr corpore requiescit et vir venerabilis Sturmio abba turmae monachorum praeesse videtur, hoc est monasteriolum cognominatum Holzkiricha in pago Vualdsassin super fluvium Albstat, quod Troandus a novo fundamine in re proprietatis suae visus fuit edificasse in honore gloriosissimae Virginis nec non et aliorum sanctorum martyrum et res proprietatis suae ad ipsum locum visus fuit delegasse et in postmodum manu potestativa ipsum monasteriolum cum omni integritate, appendiciis vel adiacenciis suis, quicquid ipse vel alii homines ad predictum monasteriolum delegaverunt, nobis tradidit vel in omnibus confirmavit, id est terris domibus edificiis mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus pecuniis presidiis farinariis adiacenciis appendiciis, quicquid dici aut nominari potest, totum et [ad] integrum, sicut diximus, quod prefatus Troandus nobis tradidit, partibus sancti Bonifacii donavimus, tradidimus atque in omnibus concessum esse volumus, ea ratione ut ab hac die ecclesia sancti Bonifacii vel rectores illius ipsum monasteriolum cum omni integritate habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere elegerint, pro utilitate et oportunitate ecclesiae libero perfruantur arbitrio, qualiter nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum et ut melius ipsam congregationem delectet pro nobis, uxore etiam et prole nostra domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum Caroli gloriosissimi regis.Rado advicem Hitterii recognovi et subscripsi.
Data in mense novembrio anno octavo regni nostri; actum Dura palacio publico; feliciter amen.