Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 105

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld den Zehnten von den Villen Zimmern, Gotha und Hassla.
Datierung: 775 10 25
Ausstellungsort: Düren

[Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et oportunitate servorum dei benivola] deliberatione concaedimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Herolfesfelt, ubi Lullus episcopus abbas preesse videtur, quod est in honore beatorum apostolorum Symonis atque Tathei super fluvium Fuldam in vasta Buchonia constructum, hoc est illam decimam de terra et pratis ex villa nostra, cuius vocabulum est Cimbero, in pago Thuringiae, quantumcumque ad predictam villam pertinet, sicut diximus, illam decimam de terra et pratis sive aquis ad iam dictum locum tradimus; similiter et in alia villa, cuius vocabulum est Gothaha, quantumcumque ad predictam villam pertinet, sicut diximus, de illa decima de terra et silva et pratis; similiter et in tercia villa, cuius vocabulum est Hasalaha, illam decimam de terra et silva et pratis sive aquis. Propterea hanc preceptionem auctoritatis nostrae conscribi iussimus, ut ab hac die tam memoratus Lullus episcopus quamque sui successores, qui fuerint rectores eiusdem sancti loci, ipsas decimas de terra et silvis pratis vel aquis de suprascriptis curtibus ad opus iam dictae aeclesiae habeant, teneant atque possideant [et] quicquid exinde ad profectum eiusdem sancti loci facere elegerint, liberum potiantur arbitrium; et nullus prorsus de fidelibus nostris aut de iudiciaria potestate vel quecumque persona predictum episcopum inquietare aut contra rationis ordinem iam dicto loco calumniam generare aliquando praesumat, sed hoc nostrae auctoritatis atque confirmationis donum iure valeant possidere, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibi deo deservire videntur, pro nostra et filiorum nostrorum procerumque regni salute domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior sit, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus corroborare vel de anulo nostro iussimus sigillare.

Wigbalt advicem Higheri recognovi.

Data VIII kal. nov. in VIII et secundo anno regni nostri; actum Duria palatio publico; in dei nomine feliciter amen.