Karl der Grosse schenkt der Kirche in Salonne Besitz im Seillegau.
Datierung: 775 11
Ausstellungsort: Diedenhofen
(C.) [Carolus] gratia dei rex Francorum et Langobardorum nec non et patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium ob amore dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertenere confidimus. Ideoquae notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter propter nomen domini et anime salutem, eo quod mercis nostra in eternum permaneat, donamus ad casa sancti Dionisii et sancti Priuati, ubi ipsi preciosi in corpore requiescunt, Cadalago et Salona in pago Salaninse res proprietates mee in Uuarningas, quem Adalbaldus genitore meo tradedit, quantumcumquae ad ipso loco aspicere videtur; similiter illus mansus, quem genitor meus Fulrado beneficiavit in Filicione curte, et illa terra et silva de uno manso ad Buxito; similiter alio manso in Ermeraga villa et illo manso ad Alningas et illos mansos ad Carisiago, quantumcumquae ad ipsus mansus aspicere videtur, donatumque in perpetuum esse volo, id est tam terris acolabus domibus edificiis mansis mancipiis campis silvis pratis pascuis vineis aquis aquarumve decursibus movilibus et inmovilibus, totum et ad integrum, quicquid ad ipsa loca superius intimata aspicere videtur, partibus sancti Dionisii et sancti Priuati donamus, trademus adque in omnibus indultum esse volemus. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris nequae de iudiciaria potestate predictas casas dei vel rectores eius de ipsas res superius insertas inquietare nec calumniam generare nullatenus presumatis, nisi, ut diximus, nostris et futuris temporibus ad ipsis sanctis locis proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior abeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anolo nostro iussimus siggillare.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis. (C.) Rado advicem Hitherii relegi et (SR. NT.: Rado subscripsi). (SI. 1.)
Data in mense novembrio anno octavo et secundo regni nostri; actum Teodonevilla; in dei nomine feliciter.