Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 104

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld den Zehnten von dem Fiscus Aplast und dem Ort Mühlhausen.
Datierung: 775 10 25
Ausstellungsort: Düren

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Haerulfisfelt, ubi Lullo episcopus abba praeesse videtur, quod est in honore beatorum apostolorum Symonis et Tathei super fluvium Fulda in vaste Bochonia constructum, hoc est illa decima de terra et prata ex fisco nostro, cuius vocabulum est Aplast, in pago Toringia, quantumcumquae ad praedicto fisco nostro pertinet, sicut diximus, illa decima de terra et prata sive aquis ad iam dicto sancto loco tradimus; similiter et in alio loco, ubi Franci homines conmanent, cuius vocabulum est Molinhuso, quantum in ipsa illa decima de terra et silva vel prata sive aquis ad praedicto sancto loco tradidimus perpetualiter ad possidendum. Propterea hanc praeceptionem auctoritatis nostrae conscribere iussimus, ut ab hac die tam memoratus Lullo episcopus quamque sui successores, qui fuerint rectores eiusdem sancti loci, ipsa decima de terra silva et prata vel aquis de suprascriptas curtes ad opus iam dictae ecclesiae habeant, teneant atque possedeant et quicquid exinde ad profectum eiusdem sancti loci facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium; et nullus quislibet de fidelibus nostris aut de iudiciaria potestate vel qualibet persona praedicto [episcopo] de iam dicta decima inquietare aut contra rationis ordine vel calomniam generare quoque tempore praesumat, sed hoc nostrae auctoritatis atque confirmationis donum iure valeant possidere firmissimum, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibi deo deservire videntur, pro nobis etiam uxore et prolis nostris vel procerum nostrorum stabilitatem domini misericordia adtentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior sit, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare vel de anulo nostro iussimus siggillare.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovi et (SR. NT.: Uuihbaldus advicem Hitherii recognovi et subscripsi ordinante domno meo Karolo rege Francorum et Fulrado abbate). (SI. D.)

Data octavo kal. novembris anno octavo et secundo regni nostri; actum Duria palatio publico; in dei nomine feliciter.