Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld den Zehnten von den Fiscalgütern Milinga Tennstedt.
Datierung: 775 08 03
Ausstellungsort: Düren
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum nec non et patritius Romanorum. Quicquid enim ad locis sanctorum venerabilium congruenter ob amore dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri et procerum nostrorum in dei nomine pertinere confidimus. Idcirco donamus ad monasterio Haerulfesfelt, qui est constructus in honore beatorum sanctorum Symonis et Tathei, ubi vir venerabilis Lollo episcopus rector preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volemus, hoc est illa decima de terraturio et silva ex fisco nostro qui vocatur Milinga super fluvium Uuisera partibus orientalis; similiter donamus ad ipso sancto loco alia decima ex alio fisco nostro qui vocatur Dannistath in pago Altgauui. Quicquid de territuriis et silvis in decimis ad ipsos fiscos superius nominatos aspicere videtur, ad iam fato monasterio donavimus vel ad die presente tradedimus atque in omnibus indultum esse volemus, ea vero ratione ut ab hac die ipsa casa dei vel venerabilis vir Lollo episcopus et successoris sui ipsa decima de territoriis et silvis ex iam dictis fiscis nostris habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere elegerint, pro oportunitate ecclesie ipsius vel stipendia monachorum ibidem consistentium liberam perfruantur arbitrii, quatenus delectit ipsa congregatione pro nos et uxore nostra etiam et prolis domini misericordia attentius exorari. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis. (SI. D.)
(C.) Rado advicem Hitherii scripsi et (SR. NT.: Rado recognovi et subscripsi).
Datum III nonas agustas anno VII regni nostri; actum Dura pallatio publico; feliciter.