Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Denis früher entfremdete Besitzungen.
Datierung: 775 06 26
Ausstellungsort: Quierzy
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus domesticis grafionibus vicariis centenariis vel omnes missos nostros discurrentes seu quicumque iudiciaria potestate preditis. Summa cura et maxima sollicitudo debet esse regum, ut ea, que a sacerdotibus pro oportunitate ecclesiarum dei fuerint postulata, solerter perspicere et congrua vel oportuna eis benefitia non denegare, sed ea, que pro dei sunt intuitu, ad effectum in dei nomine mancipare. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quia venerabilis vir Fulradus abba ex monasterio peculiaris patronis nostri sancti Diunisii martyris, ubi ipse preciosus domnus corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit et praeceptionem domni et genitoris nostri Pippini quondam regis nobis ostendedit relegendam, ubi contenebatur insertum de rebus sancti Diunisii, quae a longo tempore tam ex munificentia regum quam et a christianis vel deo timentibus et bonis hominibus conlatas vel donatas fuerunt, a pravis seu malis hominibus per iniqua cupiditate seu malo ingenio vel tepiditate abbatorum seu neclecto iudicium de ipsa casa abstractas vel dismanatas fuerunt. Unde et ipsi monachi vel ipsi agentes una cum praeceptiones regum vel reliqua strumenta cartarum de ipsas res in palatio ante genitore nostro seu eius ducibus per plures vicibus advenerunt in rationes una cum plures hominibus, [qui ipsas res] malo ordine tenebant, et genitor noster pro reverentia ipsius sancti Diunisii martyris vel pro amore dei eorum cartas diligenter relegere rogavit et missos suos Uuichingo et Ludione ad eorum petitione per diversos pagos una cum ipsa strumenta ad hoc inquirendum vel investigandum direxit, ut, ubicumque eorum iustitia invenissent vel ipsi monachi et ipsi agentes legitima strumenta presentabant vel casa sancti Diunisii exinde vestita fuerat seu a bonis deo timentibus hominibus ibidem datas vel conlatas fuerunt et ipsa casa legitime et rationabiliter per lege exinde vestita fuerat et postea per [iniquo ingenio de ipsa casa abstractas] fuerant, [eis reddere] deberent, quod [ita] et fecerunt. Id sunt per diversis pagis loca denominata: in pago Fanmartense cella qui dicitur Cruce, qui aspicit ad fisco Solemnio, quem domnus Hildbertus quondam rex ad casa sancti Diunisii per sua praeceptione concessit, et Quisinas, quem vassus genitoris nostri tenuit; similiter in pago Bragbanto in loca nuncupantes Scamcia et Cambrione; similiter in pago Brieegio loca nuncupante Linariolas et in Melciano loca cognominantes Nartiliago et Coconiago vel in Beluacinse loca nominata Pititouillare, Masciago, Saciago, Ansinouillare, Theudegariouillare, Ambricocurte, Ebroaldocurte, Gellis; similiter in pago Camlacinse loco qui dicitur Boderoullo et Nialla; similiter in pago Uilgasino Baciuo superiore et subteriore et Madriu, quem Gabbi Frisio per beneficium habuit; similiter in pago Madriacinse Uinias, Camapio et Niuentis, Uillanoua, Rosbacio, Sigrancio, Beranecurte; similiter in pago Tellau loca cognominantes Pictus, Macerias, Uerno, Fiscera, Potio, Bodalea, Britteneualle, Artiliaco, Agusta, Rauseto, Crisonarias, Uuariaco; similiter in pago Uimnau loca cognominantes Marca, Nialcha, Nialchis et Auisinas, Rodeno, Rodalca, Sodicola, Uidriaco, Chorona, Areas: similiter in pago Parisiago Tabernaco; similiter in pago Ambianinse loca qui dicuntur Pisciago et Adsulto seu diversa loca per diversos pagos tam maiora quam et minora, quod per singola nominare non fuit necessarium, unde ipsa casa ad presens vestita esse videtur, ita ut, sicut ab ipsis inventumque vel investigatum fuit et ipsas res ipsi monachi vel ipsi agentes partibus sancti Diunisii receperunt, deinceps in postmodum ab hodiernum die ipsa casa dei vel ipsi monachi seu agentes eorum evis et futuris temporibus habeant evindicatas atque elidicatas. Unde et ipse iam dictus Fulradus abba seu et ipsi monachi de ipso sancto caenubio, qui in ipsa casa dei conversare vel vitam degere videntur, nobis petierunt, ut denuo circa ipsis pro futuris temporibus praeceptione nostra manu nostra firmata exinde eis adfirmare deberemus. Quod ita et fecimus, ut, sicut constat, quod ipsas res per legem et iustitiam in palatio ante genitore nostro evindicaverunt vel receperunt, ut tam ipse abba quam et sui sucessores omni tempore pro conpendio, sicut superius iusertum est, a ipsa sancta casa ad luminaria procuranda seu vestimenta monachorum vel reliqua conpendia seu susceptionem pauperum et peregrinorum habeant evindicatas atque elidicatas, ut eis semper melius delectet pro nobis vel filios nostros seu pro stabilitate regni Francorum die noctuque incessabiliter orare vel domini misericordia depraecare et, sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum tam in missas quam et in peculiares eorum orationibus ad sepulcrum ipsius sancti Diunisii debeant recitare. Si adhuc inantea eorum iustitia invenire potuerimus, eis libenti animo reddere volemus. Et ut haec auctoritas vel praeceptio nostra, quod nobis postulaverunt, circa ipsa casa del proficiat et evis et futuris temporibus inconvulsa vel firma debeat permanere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signavimus.
Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovi et (SR. NT.: Uuihbaldus advicem Hitherii recognovi et subscripsi). (SI. D.)
Data sexto kal. iulias anno septimo et secundo regni nostri; actum Carisiago palatio publico; dei nomine feliciter.