Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 100

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Honau den Besitz.
Datierung: 775 06 09
Ausstellungsort: Quierzy

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris. A regale enim necesse est releventur clementia. qui damnitatem passi sunt per incuriam. Igitur venerabilis vir Beatus abbas ex monasterio Scotorum quod vocatur Honaugia, quod Benedictus episcopus in honore sancti Michaelis novo construxit opere, ubi ipse venerabilis pater corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit, eo quod instrumenta chartarum ipsius monasterii ante hos annos per negligentiam, per quos infra regna Francorum Christo propitio ipsum monasterium aliquid possidebat, tam per praecepta regum ac reginarum quam reliquorum deum timentium hominum ibidem collatum ac confirmatum fuit, perdita devenissent; et asserit se ipse abbas ipsas res ad partem iam dicti monasterii quieto ordine, sicut antea fecit, moderno tempore possidere; sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram, dum haec causa per negligentiam ita contigisset, ut ab omnibus notum sit, ut denuo per nostram auctoritatem omnes res eiusdem ecclesiae, quicquid cum aequitatis ordine possidere videtur, confirmare deberemus. Cuius petitionem denegare noluimus, sed ita praestitisse vel confirmasse cognoscite. Praecipientes enim iubemus, ut, quicquid antedictum monasterium sancti Michaelis nunc temporis iuste possidet, unde ipsa dei casa vestita est, deinceps per nostram confirmationem, quicquid per praecepta regum ac reginarum seu reliquorum deum timentium hominum ibidem collatum ac confirmatum fuit, tam praefatus Beatus abbas quam qui successores eius fuerint futuri vel rectores eiusdum ecclesiae sancti loci teneant et possideant atque ad ipsam casam dei diuturnis temporibus in augmentis proficiant. Et ut haec auctoritas firmior sit, manu nostra subter firmavimus et anulo nostro sigillare iussimus.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.(C.) Wigbaldus advicem Hitherii recognovi.

Data V idus iunias anno VIII regni nostri; actum Carisiago palatio publico; in dei nomine feliciter.