Karl der Grosse verleiht dem Kloster Farfa Immunität.
Datierung: 775 05 29
Ausstellungsort: Quierzy
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum omnibus aepiscopis abbatibus ducibus castaldiis domesticis iudicibus vicariis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus tam presentibus quam et futuris. Maximum regni nostri in hoc credimus augeri monimentum, si petitionibus servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque in dei nomine ad effectum perducimus. Quapropter noverit sollertia vestra, qualiter venerabilis vir Probatus abbas ex monasterio sanctae dei genitricis Mariae semper virginis, quod est constructum in loco qui dicitur Acutianus in ducatu Spoletano vel fundatum in territorio Sabinensi, missa petitione claementiae regni nostri suggessit, ut tale beneficium circa ipsum sanctum locum concessissemus, ut sub integra emunitate ipsum monasterium esset, sicut et caetera monasteria, quae infra regna nostra constructa esse videntur, consistunt, ut in curtibus vel villis seu cellulis vel quibuslibet locis et rebus, quae ex bonorum hominum largitate ibidem datae sunt, quae ad ipsam casam dei aspiciunt, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel fraeda undique exigendum vel homines ipsius monasterii distringendum seu mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum nec ullam reddibutionem requirendum iudiciaria potestas ibidem quoquo tempore ingredere nee exactare paenitus presumatis. Propterea hanc aemunitatem conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, precipientes enim iubemus, ut nullus quislibet de vobis neque de iunioribus vestris amodo et deinceps, ut diximus, in villis vel curtibus seu quibuslibet locis vel rebus sanctae Mariae infra regna deo propitio nostra nemo ex iudiciaria potestate ibidem ad causas audiendum nec freda undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum neque homines ipsius monasterii distringendum nullo unquam tempore ingredere nec exactare paenitus presumatis, sed sub emunitatis nomine cum omni fredo concesso valeant omni tempore rectores ipsius monasterii hominesque eorum quieti vivere vel residere, quatinus ea, que pro mercede nostra indulsimus, in luminaribus ipsius aecclesiae vel stipendiis monachorum ibidem perpetualiter proficiant. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria eam decrevimus roborare vel de anulo nostro iussimus sigillare.
Signum Karoli invictissimi regis.
Guigbaldus advicem Hitherii recognovi et subscripsi.
Data IIII kal. iun. anno VII et I regni nostri; actum Carisiago palatio nostro; in dei nomine feliciter.