Karl der Grosse verleiht dem Kloster Farfa das Privileg der Freiheit von der bischöflichen Gewalt und freie Abtswahl.
Datierung: 775 05 24
Ausstellungsort: Quierzy
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum omnibus aepiscopis abbatibus ducibus comitibus vicariis domesticis centenariis vel omnibus missis nostris discurrentibus. Quicquid enim ob amorem aecclesiarum vel quietem servorum dei exercemus, hoc nobis procul dubio domino adiuvante ad aeternam beatitudiem pertinere confidimus. Igitur comperiat magnitudo seu utilitas vestra, qualiter venerabilis vir Probatus abbas monasterii, quod est constructum in honore beatissimae genitricis dei semperque virginis Mariae, quod vocatur Acutianus, in ducatu Spoletano vel fundatum in territorio Sabinensi, missa petitione claementiae regni nostri dixit suggerendo, ut pro mercedis nostrae augmento taliter ei vel ipsi monasterio cocedere deberemus, qualiter ipsa casa dei sub tali privilegio esse deberet sicut caetera monasteria Lirinensium, Agaunensium et Luxoviensium, ubi prisca patrum Basilii, Benedicti, Columbani vel caeterorum patrum regula custodiri videtur, ut nullus aepiscoporum pro electione abbatis dationem accipere debeat et potestatem non habeat de ipso monasterio auferre cruces calices patenas codices vel reliquas quaslibet res de ministerio aecclesiae nec ipsum monasterium sub tributo ponere principum potestatem minime haberet nec denuo tributum aut censum in supradicto monasterio eorum exigere debeat, sed ipsa casa dei sicut suprascripta monasteria, quae infra regna nostra sunt, sub eo privilegio et norma patrum consistat. Cuius petitionem pro divino respectu vel mercedis nostrae augmento noluimus denegare, sed ob amorem domini nostri Jesu Christi ita confirmasse vel a novo concessisse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus episcopus abbas dux castaldius vel quislibet de fidelibus nostris seu iuniores aut successores vestri predictum abbatem nec monachos suos vel agentes ipsius aecclesiae de rebus prefati monasterii, quae ibidem ex munificentia regum aut reginarum vel de collatis populi seu pontificum vel quae ad ipsum monasterium pervenerunt aut inantea deo adiuvante largitae fuerint tam per venditionis quam et donationis, cessionis vel reliqua instrumenta cartarum, inquietare aut contra rationis ordinem vel quoquo tempore [calumniam] generare presumatis, sed sub nostro privilegio quieto ordine resideant. Et si quandoquidem abbas ipsius monasterii de hac luce migraverit, inter se ipsi monachi, quem digniorem invenerint, secundum regulam sancti Benedicti et sicut eorum ordo edocet et rectum est, vel eis in unum consentientibus, quem unanimiter elegerint, licentiam habeant eligendi abbatem; et neque a nobis neque a successoribus regibus ea, quae pro mercede nostra indulsimus, irruptum aut confractum aliquando sit, sed de proprio valeant semper gaudere patrono, quatinus melius delectet ipsam congregationem sanctae Mariae pro nobis vel stabilitate regni nostri domini misericordiam attentius deprecare. Et ut haec preceptio nostris et futuris temporibus firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu nostra propri subter firmavimus vel de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Karoli invictissimi regis.
Guigbald advicem Hitherii recognovi.
Data sub die VIIII kal. iun. anno VII et I regni domni nostri Karoli gloriosissimi regis; actum Karilego palatio publico; in dei nomine feliciter.