Karl der Grosse bestätigt den Mönchen des Klosters St. Martin in Tours die ihnen zugewiesenen Güter und Bezüge.
Datierung: 775 05 10
Ausstellungsort: Diedenhofen
(C.) Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum atque patricius Romanorum. Decet enim regalis clementiae dignitatem cuncta, quae a sacerdotibus rationabilia postulata fuerint, sollerti cura prospicere et opportuna vel congrua eis beneficia non denegare, maxime si anteriorum regum plenius pro dei intuitu sunt confirmata praeceptionis auctoritate. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, quia venerabilis Hitherius abba ex monasterio sancti Martini eximii confessoris Christi, peculiaris patroni nostri, Turonicae civitatis, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, innotuit serenitati regni nostri, qualiter antecessor suus Autlandus abba quasdam villas instituerit, quae fratribus mensuatim per totum annum servire deberent, petens dignitatem excellentiae nostrae, ut pro deo et reverentia eiusdem sancti per praeceptum nostrae auctoritatis id ipsum confirmare dignaremur sequendo morem regum antecessorum. Cuius nos petitioni consentientes et patrocinia sancti Martini venerantes, sicut praecessores reges singulariter expleverunt, et nos hoc donum indulgentiae gratanter praestitisse cognoscite. Idcirco per hanc praesentem praeceptionem iubemus atque perpetuo firmum fore decernimus, ut Lugogalus, Curciacus, Lupiacus, Magittus, Catnutius, Tauriacus, Bona, Vobridius, Albiniacus, Maroialus, Podentiniacus, Castanetus, Camiliacus, Brionnus, Novientus, Genestoliacus, Caniacus, Alnetus, Cadriacus, Merila, Delfiacus, Parriciacus, Prisciniacus, Cassiacus, Sadobria, Membriolas, Spicarias, Ortlucus, Sereonas, Solustriacus, Lausiacus, Axedus, Belcontus, Truuerobrus, Baionvillare, Novavilla, Noentus, Blasma, Pociacus, Talsiniacus, Brigoialus, Curcilia, Bladalaicus, Dociacus, Melciacus, Angularis, Portus, Restis, Antoniacus cum appenditiis earum, sicut admensuratae sunt, fratribus deserviant. Similiter statuimus per hoc praeceptum mansuetudinis nostrae, ut eiusdem monasterii cellerario fratrum ministretur, sicut ordinatum est, unde tempore sibi instituto fratribus pleniter servire possit; portarius autem mense decembri de suo ministerio serviat. De aliis vero villis solito modo ligna et annonae sive volatilia ministrentur, quatenus hoc nobis ad salutem animae nostrae et augmentum regni proficiat et ipsi dei servi liberius meliusque deinceps deo famulari queant atque pro statu sanctae dei ecclesiae sedulas fundere preces. Unde monemus omnes, qui nobis in regno a deo commisso sucecessuri sunt, ut, sicut sua statuta a suis successoribus conservare velint, ita hanc nostram confirmationem privilegii inviolabilem conservare studeant ad communem nostrorum omnium salutem. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu nostra subter eam roboravimus et anuli nostri impressione sigillavimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Rado advicem Hitherii recognovi et (SR.).
Data VI idus maias in anno sexto regni nostri; actum Theodone palatio publico; in dei nomine feliciter amen.