Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Murbach die Immunität.
Datierung: 775 04 04
Ausstellungsort: Quierzy
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum. Principale quidem clementiae cunctorum decet accomodare aurem benignam, praecipuae que pro conpendio animarum a precedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota mente debemus perpendere et congrua beneficia, ut mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo iure pro nostris oraculis confirmare. Igitur venerabilis vir Amico donum dei abba de monasterio Uiuario Peregrinorum, qui ponitur in pago Alsacense super fluvium Morbach, qui est constructus in honore sancto Leodegario et sancti Petri apostoli vel sanctae Mariae seu ceterorumque [sanctorum] ubi ipse cum turba plurima monachorum deservire noscitur, clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri quondam per eorum auctoritates illorum manibus subscriptis de villis ipsius monasterii sui, quod ad presens possidebat tam ex muneribus principum seu Ebroardi, qui ipsum monasterium in sua aelymosina fundavit, quam ex largitate pagensium vel quid inantea a deo timentibus hominibus ibidem delegatum fuerit, integra aemmunitatem concessissent, ut nullus iudex publicus in villis vel res ipsius monasterii sui nec ad causas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius monasterii de quibuslibet causis distringendum nec nulla redibutionem requirendum ibidem ingredere non debeat. Unde et ipsam preceptionem iam dictis antecessoribus nostris seu et confirmationem antedictus abba Amico rector de ipso monasterio nobis ostendedit ad relegendas et ipsud beneficium circa eundem vel memoratam ecclesiam ipsius usque nunc adserit esse conservatum; sed pro adfirmantis studium petiit celsitudinem nostram. ut hoc denuo circa ipso monasterio vel ipsos monachos nostra deberet autoritas generaliter confirmare. Cuius petitionem pro reverentia ipsius loci, ut mereamur ad mercedem sociare, plenissima voluntatem visi fuimus prestetimus vel in omnibus confirmamus cognuscite. Precipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus in res vel facultates ipsius ecclesiae nec ad cansas audiendas nec freda exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendum nec homines ipsius ecclesiae vel monasterii ipsius tam ingenuos quam et servos, qui super eorum terras vel mitio cummanere videntur, qui ibidem aspiciunt. de quibuslibet causis distringendum nec nulla redibucione requirendum ibidem ingredere non debeant. sed sicut ipsius beneficius a iam dictis antecessoribus nostris inspectas priorum principum autoritates ad iam dicto monasterio usque nunc fuit conservatum, ita et deinceps per nostram autoritatem generaliter maneat inconvulsum; et quicquid exinde fiscus noster poterat exactare, in luminaribus ipsius domni Leodogarii vel sanctae Mariae pro stabilitatem regni nostri proficiat in augmentum. Et ut hec autoritas tam presentibus quam et futuris temporibus possit constare, manu nostra subter roboravimus et annulo nostro sigilare iussimus. Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis. (C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovi et (SR. NT.). (SI. 1). Data pridie nonas aprilis anno septimo et primo [regni] nostri; actum Carisiago [palatio] publico; in dei nomine feliciter.