Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 94

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Denis die Immunität.
Datierung: 755 03 14
Ausstellungsort: Quierzy

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum. Incipientia regni nostri affectu de nostra erectione integre auxiliante domino vigilavi et pro ipsa bona opera auctum cum consilium pontificum vel seniorum optimatum nostrorum emunitate pro nostrum confirmandum regnum et mercede vel adepiscendam vitam aeternam renovare deberemus, quod ita et fecimus, Ergo oportet clementiae principale inter ceteras petitiones illud, quae pro salute adscribitur et pro divini nominis postulatur placabile auditum suscipere et procul dubium ad effectum perducere. quatenus de caducis rebus praesentis saeculi aeterna conquiritur iuxta praeceptum domini dicentis: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis. Ergo de mamone iniquitatis iuxra ipsius dictum nos oportet mereare aeterna celestia et, dum sacerdotum congruam inpertimus benefitia. retributorem dominum ex hoc habere mereamur in aeterna tabernacula. Igitur venerabilis vir Fulradus. abba de basilica peculiaris patronis nostri domni Diunisii martyris. ubi ipse praeciosus domnus in corpore requiescit, clementia regni nostri supplicavit, eo quod ab antecessoribus regibus a longo tempore omnes emunitas de villas praefate sanctae basilicae fuit concessum; unde et ipsas praeceptiones se per manibus habere adfirmat et hoc usque nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petiit, ut hoc per nostra auctoritate denuo pro re firmitate circa ipso sancto loco vel homines, qui se cum substantia corum ad ipsa basilica tradunt vel condonant, iuxta quod anteriores reges per eorum auctoritates ad ipsa basilica hoc praestiterunt et confirmarunt, hoc iteratis circa ipso abbate concedere et confirmare deberemus. Ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverentia ipsius sancti loci vel pro quietem ibidem deum famulancium prumptissimam voluntatem denuo concessisse et in omnibus confirmasse vestra cognoscat solercia. Quapropter per hunc praeceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum volumus esse mansurum, iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successores vestri nec quislibet de iudiciaria potestate accinctus in curtis praefate sanctae basilice domni Diunisii ubi et ubi in quascumque pagos infra regna, quem adquaesivimus, deo propitio Italiae qui dicitur Longobardia vel Ualle Tellina, quae moderno tempore ad ipsa casa dei delegavimus, quod pars ipsius monasterii possidere vel dominare videtur vel quod a deo timentibus hominibus per legitima strumenta ibidem fuerit concessum aut inantea ibidem fuit additum atque delegatum, nec ad causas audiendum nec ad fideiussores tollendum nec ad freda exigendum nec mansiones aut paratas faciendum nec. nullas redibutiones requirendum. ingredere nec exigere quoque tempore penitus non praesumatur, nisi quicquid fiscus noster exinde potuerit sperare, omnia et ex omnibus pro mercedis nostrae conpendium cum omnes fredus ad integrum sibimet concessus, ut dictum est, inspectis ipsas praeceptiones anteriorum regum vel iuxta quod praesens nostra continetur auctoritas, quicquid ipse sanctus locus ad die praesente, ut diximus, habere videtur quam quod in postmodum a deo timentibus hominibus vel a nobis ibidem fuerit additum vel conlatum seu quibuscumque iustae et rationabiliter cum omni substantiae sua d ipso monasterio se tradiderit et res suas per legitima strumenta delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitate a die praesente valeat resedere quietus atque securus; et, ut dictum est, quicquid exinde forsitan fiscus noster sperare potuerit, in luminaribus vel stipendiis seu in alimoniis pauperu ipsius monastherii perenniter pro nostris oraculis ad integrum in omnia et ex omnibus sit concessum atque indultum, ut eius melius delectet pro stabilitate regni nostri vel pro quietem quibuslibet cunctis leudis nostros domini misericordia adtencius depraecare. Et ut haec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata permaneat vel per tempora inlaesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus iudicis melius credatur, propria manu annotatione studuimus adumbrare.

Signum (MF.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Uuigbaldus advicem Hitherii recognovi et (SR. NT.: ordinante domno Uuihbaldus advicem Hitherii). (SI. 1.)

Data pridie idus martias anno septimo et primo regni nostri; actum Carisiaco palatio publico; in dei nomine feliciter.