Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Denis die Villen Faverolles und Noronte mit dem zugehörigen Wald Iveline und dem Marktzoll in jenen Villen.
Datierung: 774 12
Ausstellungsort: Samoussy
Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum vir inluster. Et quia monente scriptura ita oportet unumquemque constanter praeparari, quatenus veniens in conspectu superni iudicis illam mereatur domini piam vocem audire: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, unde omnes iusti erunt gavisi quapropter nos, ut credimus, salubriter considerantes, qualiter ex terrenis rebus, quibus superna gratia nobis affluenter in hoc saeculo largire dignata est, saltim in sanctos dei vel in pauperibus Christi ex hoc tribuere deberemus, ut misericordiam altissimi adipisci valeamus. Idcirco cedimus pro animae nostrae remedium vel pro genitore nostro quondam bonae memoriae Pippino ad monasterium domni Dionysii martyris, ubi ipse pretiosus cum sociis suis corpore requiescit et ubi supradictus domnus et genitor noster humatus esse videtur et Folleradus abba praeesse dinoscitur, cessumque ad praefatum sanctum locum esse volumus, hoc est villas, quas ipse domnus genitor noster per manus nostras ad ipsam easam dei dudum delegaverat, nuncupantes Faverolas, quae ponitur in pago Madriacinse, et Noronte in pago Carnotino cum omni integritate vel appendiciis earum ad ipso monasterio vel monachis ibidem degentibus seu ad luminaria vel stipendia pauperum procuranda statuimus, sicut a vasso nostro Audegario possessae fuerunt. Insuper et cum foreste ad eas pertinente quae vocatur Equalina cum forestariis et certis finibus in eam designatis, videlicet contra pagum Madriacensem pervenit lemma usque ad Petram Fictam, deinde ad Molarias super Victriacum, deinde ad Montem Presbyteri, deinde ad Condatum usque ad Cuculosa; secunda lemma contra pagum Pinciacensem pervenit ad Codonarias, deinde ad Vennas usque Aureo Vallo, deinde Levicias; tertia lemma contra pagum Parisiacum de Ulfarciacas pervenit ad campum Dominicum, deinde ad campum Wilgeverti, deinde ad Sarnetum usque ad cellam sancti Germani et deinde per illam stratam, quae pergit ad Vetus Monasterium contra pagum Stampinsem, pervenit lemma ad Rosbacium, deinde ad Frumenterilis, inde ad Waranceras contra pagum Carnotensem pervenit lemma ad Putiolos, inde ad Pucilittos, deinde ad Hitlini villare, inde ad Wadasti villam ad illo pirario, deinde ad illa frona quae fuit Stephanone, inde ad Calmontem, deinde per illam stratam, quae pergit ad Helmoretum, inde ad Longum Lucum et Senone valle super Nivigellam. Haec omnia superius dicta cum omni integritate et soliditate sua, sicut usque nunc a fisco nostro cognoscuntur esse possessa, cum utriusque sexus genera feraminum cervorum capreolorum, ex quorum coriis libros ipsius sacri loci cooperiendos ordinamus, necnon etiam ex supradicta venatione infirmorum fratrum corpora ad tempus reficienda, reparanda et roboranda constituimus. Igitur praedictas villas Faberolas et Norontem et cum foreste Equalina vel ea quae supradiximus ad ipsum sanctum locum cedimus atque donamus cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus farinariis super ipsam dominationem consistentibus sive facere volentibus, similiter et mercatis in eisdem villis confluentibus sive mercandi gratia convenientibus, ita ut nullus comes nec vicecomis nec vicarius nec centenarius nec ullus exactor iudiciariae potestatis aut teloneum aut freda exigenda aut feramina sine licentia abbatis capienda aut laqueos tendere vel pedicas aut ullam consuetudinem imponere aut superaddere audeat; sed remoto totius inquietudinis impedimento et contrariorum hominum ausu sive ex ipsis villis et mercatis omnia et ex omnibus, sicut dictum est, supradicto sancto loco sub omni integritate et emunitate, quicquid praesenti tempore nostra ibidem videtur esse possessio vel dominatio, pars praedicti monasterii eiusque rectores nostris et futuris temporibus habeant, teneant atque possideant. Et ut eis melius delectet pro nobis et domno genitore nostro domini misericordiam attentius implorare, hanc auctoritatem manu nostra subter firmavimus et de anulo nostro subter sigillari iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
Wigbaldus ad vicem Hitherii recognovi et subscripsi.
Data in mense decembri anno [septimo et] primo regni nostri; actum Salmunciaco palatio publico; in dei nomine feliciter amen.