Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 88

Karl der Grosse befiehlt, die Beamten des Klosters St. Denis in der Einhebung des Zolles während des Dionysiusmarktes in keiner Weise zu behindern.
Datierung: [774-775]
Ausstellungsort: [Verberie]

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Longabardorum adque patricius Romanorum. Cum in dei nomine Uermeria in palatio nostro resideremus, venientes agentes sancti Dionisii et Folradi abbatis suggesserunt, eo quod a quibusdam teloneis contradiceretur ex mercato sancti Dionisii. Ideoque notum esse volumus omnibus episcopis comitibus abbatibus vicariis centenariis teloneariis et ceteris exactoribus publicis infra pagum Parisiacum honores habentibus ac reliquos fideles nostros, qualiter vobis ordinamus atque mandamus, ut, ubicumque infra pagum Parisiacum missi sancti Dionisii telonca accipere solent, ab ipso die missa domni Dionisii usque dum ipse mercatus finiatur, nullo modo eis contradicatis, rotaticos vultaticos pontaticos portaticos et ceteros teloneos ac barganiaticos sive infra Parisius et per villas a foris contraire vos vel missi vestri nullatenus audeatis, sed sicut coram Grimoldo maiorem domus ipsum mercatum cum omnibus teloneis legaliter evindicaverunt et postea coram domno et genitore nostro Pippino rege actores sancti Dionisii et Folleradi abbatis ipsum teloneum ad integrum elidicaverunt, ita nostris et futuris temporibus per hanc nostram auctoritatem tam infra Parisius quam et a foris per ipsum pagum firmum atque concessum omni tempore habeant. Ideoque per hanc tractoriam expresse precipimus atque commendamus, ut ipsum mercatum cum omnes suos teloneos, sicut anteriores reges ac principes partibus sancti Dionisii contulerunt, ita in omnibus sint concessi atque indulti. Si quis vero contra precepta anteriorum regum vel nostro aliquid facere aut contraire voluerit, tunc missus noster vel comitis super noctes XXI ante nos per bannum nostrum venire faciat in rationes contra misso sancti Dionisii et Folleradi abbatis. Similiter et si ullus telonearius vel aliquis homo ipsam inrumpere temptaverit, tunc missi nostri supradicti illum per fideiussores mittere faciant, ut ipse similiter veniat infra noctes XXI ante nos in rationes. Taliter exinde agite, qualiter gratia nostra vultis habere. Et ut haec tractoria nostris et futuris temporibus firmior habeatur et verius credatur, de anulo nostro subter eam iussimus sigellare.

(C.) Rado advicem Hitherii (SR.). (SI. D.)