Karl der Grosse verleiht dem Kloster Fulda freie Abtswahl.
Datierung: 774 09 24
Ausstellungsort: Düren
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum vir inluster omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Oportet enim clementiae regali, ut inter caeterorum peticiones sacerdotibus debeamus benignum acommodare auditum, et quod pro timore divini nominis postulatur, ponatur procul dubio ad effectum, ut fiat in mercedem coniunctio, dum pro quiete servorum dei congrua impertitur petitio, quia fides perfecta non dubitat ad altissimi gratiam pertinere, quod secundum sacrum eloquium precipue [ad] domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Idcirco agnoscat mansuetudo seu strennuitas vestra, qualiter venerabilis vir Sturmio abbas de monasterio Fulda, quod constructum est in pago Graphelt in vasta solitudine Boconiae in honore sancti Bonifacii martiris, ubi ipse preciosus domnus et sanctus corpore requiescit, clementiam regni nostri peciit, ut pro mercedis nostrae aucmento vel dei intuitu et divina altissimi misericordia ad ipsum monasterium superius scriptum talem preberemus benignitatem vel cessionem, ut, dummodo ipse Sturmis abbas cum plurima turma monachorum in ipso cenobio sub sancta regula conversari videtur, ita et deinceps inantea nostris et futuris temporibus ipsa congregatio sancti Bonifacii secundum ordinem vel regulam sanctam perenniter vivere et conversari debeat, ne forte, quod absit, bonis patrum exemplis collecta et coadunata religiositas fluxa et dissoluta deficiat, unde invigilandum est super hoc. Et ideo expetiit nobis, ut pro reverendi martiris amore hoc concedamus, ut, quandocumque ipse abbas de ipso monasterio ex hac luce migraverit, quod ipsa congregatio ex semet ipsis pastorem vel abbatem secundum dei consensum eligant, qui hoc ovile ad viam veritatis perducere sciat, ut in unitatis concordia veniam consequantur et vitam aeternam. Unde nos pro mercedis nostre aucmento vel stabilitate regni nostri seu procerum nostrorum tardantes non fuimus, ut peticiones sacerdotum vel Sturmionis abbatis necnon et congregationis monachorum sanctissimi martiris Bonifacii hoc votive concedere deberemus. Quod ita pro dei intuitu et divina clementia visi sumus prestitisse et in omnibus confirmasse, ut, quamdiu ipsa congregatio sub regula sancta vivere vel conversari videtur et ordinem sanctum invicem custodiunt et observant et nobis fideles apparent, quandocumque ipse abbas de ipso monasterio ex hac luce migraverit, licentiam habeant fratres pastorem vel abbatem cum dei gratia et nostro consensu ex semet ipsis eligendi, qui secundum regulam sanctam ipsos monachos regere et gubernare possit, ut pro eterna salute vel felicitate patriae seu nostra constantia et uxoris vel prolis delectet ipsos monachos inmensam dei pietatem iugiter implorare. Quod preceptum decreti nostri Christo in omnibus suffragante ut firmior habeatur et domino auxiliante nostris et futuris temporibus melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter decrevimus roborare.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Data Sturmioni abbati VIII kal. oct. anno VI regni nostri; actum Dura palatio publico; feliciter amen.