Karl der Grosse bestätigt einen Tauschvertrag zwischen dem Bischof Merol von Le Mans und dem Abt Rabigaud von St. Calais.
Datierung: 774 02 19
Ausstellungsort: Pavia
Karolus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris. Si hoc, quod rectores ecclesiae pro opportunitate venerabilium locorum inter se commutant, nostris oraculis confirmamus, regiam consuetudinem exercemus et id in postmodum iure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur notum sit omnium vestrorum magnitudini, qualiter viri venerabiles Merolus, Cenomannis urbis episcopus, atque Rabigaudus, ex Anisola monasterio abbas, ad nostram accesserunt praesentiam asserentes se pro opportunitate ambarum partium res ecclesiae inter se concamiare. Unde et ipsas commutationes bonorum hominum manibus roboratas in praesenti ostenderunt legendas, ubi et cognovimus, qualiter dedit et memoratus episcopus de ratione sancti Gervasii Rabigaudo abbati ad opus sancti Karilefi villa illa quae vocatur Sabonarias in pago Cenomannico in condita Labrocinense, quem domnus Senardus suo opere a novo construxit et ibidem requiescit, cum omnibus rebus ad se pertinentibus vel aspicientibus, id est omnibus terris domibus aedificiis accolabus mancipiis litis libertis et beneficia ingenuorum, vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus farinariis gregis cum pastoribus, omnia et ex omnibus cum omni supellectile, quicquid dici aut nominari potest. Similiter econtra in compenso dedit iam fatus Rabigaudus de ratione sancti Karilefi Merolo episcopo ad opus sancti Gervasii villa quae vocatur Curte Bosane et Monte Ebretramno in pago Cenomannico in condita Siliacinse cum omnibus appenditiis suis, cum terris domibus aedificiis mancipiis litis libertis et beneficia ingenuorum, vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus peculium utriusque sexus, tam maiora quam minora, omnia et ex omnibus, quicquid dici et nominari potest, ad integrum. Sed pro integra firmitate petierunt iam dicti viri celsitudinem nostram, ut hoc per nostram auctoritatem confirmare deberemus. Quorum petitionibus gratanti animo ita praestitisse vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut quicquid pars alteri contulit parti aut econtra in recompensatione recepit, ab hoc die per hanc auctoritatem inspectas ipsas commutationes, sicut per eas declaratur, habendi tenendi commutandi vel quicquid exinde unusquisque, quod a pare suo accepit, ad profectum eiusdem ecclesiae exercere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem et neque ab ipsis praedictis viris neque successoribus illorum ullo umquam tempore ipsae commutationes violentur. Unde duas commutationes uno tenore conscriptas fieri iussimus, quas manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum Karoli gloriosissimi regis.Idherius recognovi.Data XI kal. mart. anno VI regni nostri; [actum] Papia civitate publice.