Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 78

Karl der Grosse nimmt den von ihm zum Rector Rätiens bestellten Bischof Constantius (von Chur) und dessen Amtsnachfolger in seinen Schutz und bestätigt Recht und Gewonheit des rätischen Volkes.
Datierung: [772-774]

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum vir inluster. Si autem illis, qui parentibus nostris fidem visi sunt conservasse inlaesam et usque nunc in id permanere non cessant, ea quae iuste postolaverint concedimus, cunctorum fidelium nostrorum in hoc animos adortamus et magis ac magis eis delectat, ut debitum circa nos semper inpendant servitium. Ideoque notum sit omnibus fidelibus nostris, qualiter vir venerabilis Constantius, quem territurio Raetiarum rectorem posuimus, una cum eiusdem patriae populo missa petitione clementiae regni nostri postolaverunt, ut divino protegente adiutorio eos semper sub mundoburdo vel defensione nostra habere deberemus, quatenus ab aliis extrinsecus hominibus iniustam inquietudinem non patiantur et ut etiam legem ac consuetudinem, quae parentes eorum cum prodecessoribus nostris habuerunt, conservaremus. Unde et nostram auctoritatem ut pro hoc acciperent, petierunt. Quorum suggestionem sicut et ceteris fidelibus nostris iuste petentibus propter eorum servitium, quod erga nos [ubique impenderunt], noluimus denegare, sed libentissimo animo ita prestetisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Statuentes ergo iubemus, ut tam ipse vir venerabilis praefatus Constantius quam et successores sui, qui ex nostro permisso et volontate cum electione plebis ibidem recturi erunt, dum nobis in omnibus palatiique nostri, sicut rectum est, cum omni populo Retiarum fideles apparuerint, sub mundoburdo vel defensione nostra absque aliorum hominum laesione aut inquietudine resideant et legem ac consuetudinem,

quae parentes eorum iuste et racionabiliter habuerunt, se a nobis concessam esse cognoscant, ita tamen, sicut supra meminimus, ut et fidem illorum erga nos salvam custodiant ibidem [.......] contrarium elegerint [...........] non esse praesumant. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, subter eam decrevimus adfirmare [et anuli nostri impressione iussimus sigillare].

[Signum (M.)] Caroli [gloriosissimi regis].

Data... die........