Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 80

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Bobbio Forst und Hof Montelongo mit der Alpe Adra.
Datierung: 774 06 05
Ausstellungsort: Pavia

Carolus gracia dei rex Francorum et Langobardorum. Si enim ex his, que divina pietas [nobis] affluenter tribuit, pro oportunitate servorum dei locis venerabilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter donamus ad monasterium Ebobiense, ubi sanctus Columbanus corpore requiescit et Guinibaldus abba preesse videtur, secundum ipsius fratrum petitione donatumque in perpetuo ad eundem sanctum locum esse volumus, hoc est silva nostra una cum curte illa ibidem sita, quorum vocabulum est Monte Longo, cum omnibus adiacentiis vel appendiciis ad ipsa silva vel ad ipsa curte aspicientibus vel pertinentibus, id est una cum terris domibus edificiis mancipiis vineis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, ut diximus, quicquid ad eandem forestem vel curtem nostram aspicere videbatur, plenissima voluntate a die presente indulsimus. Similiter adiungimus ad prefato monasterio Ebobiense alpem aliquam qui vocatur Adra, incipiens enim de rivo de Casa Veteri ascendit per costam in summitate Cuchari minoris super casale integra via per transversum in Cerasiolam, ubi Banciola vocatur, quo terminus fixus est, aqua inde descendente in capite Ferratum usque ad mare, ex alio quoque latere habens rivum Sinalem descendentem de Monte Lugo intrantem in mare; vergiturque abhinc finis a petra Corice per summitatem coste in via publica ibique terminum stat descenditque per finem montis Petroni per summam costam a vallicula que noncupatur Castanetum Vilici, descendens in viam, que educit ad petram Corici,

iuxta montem in Navasco caditque in aliam viam publicam, que vadit ad Castellionem, indeque replicat se insursum iuxta monte in cervicem insignitum cruce et per transversum in finem sancti Michaelis exeuntem de flumine Pertrurio ad fines montis Arimannorum super olivetum, quod est via publica iuxta montem per canetum usque ad pirum agrestem. Et earum hec omnia per hoc nostre auctoritatis pragmaticum donamus atque concedimus tenentia capite uno in mare et alio capite ad fines Arimannorum de uno latere Gregania et de altero latere Monte Lugo una cum pascuis suis atque curtiferis.......... et olivetis, sicut ab Evardo possessa fuisse dinoscitur. Propterea per hanc preceptionem nostram iubemus, ut nullus quislibet ab hodierna die ex iudiciaria potestate aut quelibet persona prefato monasterio suisque rectoribus de ipsa foreste vel de curte supradicta seu etiam alpe prenominata inquietare aut calumniam generare presumat, sed abbas prefatus Guinebaldus suique successores denominatas res teneant cum integritate, sicut de palatio possesse sunt, tenere ac dominare vel regere debeant et quicquid rectores iam dicti monasterii pro mercedis nostre augmentum vel in luminaribus eiusdem ecclesie facere elegerint, liberum perfruantur arbitrium. Et ut hec auctoritas firmior habeatur vel nostris et futuris temporibus melius conservetur, manu propria subter eam decrevimus roborare.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

Enrich recognovit et (SR.).

[Data] sub die nonas iunias anno sexto et primo regni nostri; actum Papiam civitatem; in dei nomine feliciter.