Karl der Grosse befiehlt, das der Schottenkirche auf der Insel Honau entfremdete Gut zurückzugeben.
Datierung: [772-774]
Carolus gratia dei rex Francorum vir illuster commendat omnibus, qui acceperunt aliquid de ecclesia Scotorum quae est in insula Honaugia, ut iterum reddat omne, quod accepit vel quod rapuit sine licentia abbatis Beati. Et si quis retentat parum, commendat omnibus iudicibus terrae illius, ut illi quaerant omnes res ecclesiae cum ratione secundum legem Francorum, quia res peregrinorum propriae sunt regis. Ideo restaurentur omnia illa praedicta ad ecclesiam Scotorum sine ullo impedimento sive terra sive vinea sive pecunia sive homines sive argentum sive aurum. Si quis autem hoc non fecerit, recognoscat se regis praeceptum non obaudire, quia reges Francorum libertatem dederunt omnibus peregrinis Scotorum, ut nullus rapiat aliquid de rebus eorum nec ulla generatio praeter eorum generationem possideat ecclesias eorum. Taliter exinde agite, qualiter gratiam nostram vultis habere.