Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 76

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Gorze die Stiftungsurkunde und die Schenkungen des Erzbischofs Chrodegang von Metz.
Datierung: [772-774]

Karolus gratia dei rex Francorum vir inluster omnibus episcopis abbatibus comitibus etiam missis atque universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris. Si peticiones sacerdotum ac servorum dei, in quo nostris auribus suggesserunt, ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus atque [ut] pro salute anime ac stabilitate regni nostri domini misericordiam exorent, eorum animos exhortamus. Igitur sollertia vestra noverit venerabilem virum Theomarum abbatem ad nostram advenisse presentiam, qui detulit nobis privilegium sancte recordationis Chrodegangi, archiepiscopi Mettensium urbis, quod circa monasterium Gorzie ibi usque in finem seculi habitantibus conscripserat, ubi tenebatur insertum, qualiter per commeatum et voluntatem domni et genitoris nostri Pippini quondam regis, etiam et consensu suorum sacerdotum et clericorum supradictum monasterium in honore apostolorum Petri et Pauli constat edificatum, ubi et postea sanctissimi corpus Gorgonii Roma deportatum recondidit, ea scilicet conditione, ut in ipso monasterio monachi secundum ordinem et regulam sancti patris Benedicti perhennibus temporibus viverent atque pro se et pro aliis domini misericordiam indesinenter exorare studerent. Tamen ad confirmandum huius boni operis certa mentione cognovimus diversas res ad eundem sanctum locum prefatum episcopum delegasse atque ita confirmasse, ut deinceps nec ab ipso episcopo, suis siquidem successoribus aut archidiaconis seu ceteris ecclesie ordinatoribus aliquo tempore fuisset irruptum. Unde asserit prefatus Teomarus abbas suique monachi hoc privilegium conservatum et hec omnia quieto ordine se possidere; sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram, ut circa prefatum monasterium eisque rectores nostram denique confirmationem pro mercedis augmento conscribere atque confirmare deberemus. Cuius peticionem denegare nequivimus, sed libenti animo hanc prestitisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes enim iubemus, ut inspectum iam dictum privilegium, sicut per eundem declaratur, sicut ab ipso episcopo per commeatum et voluntatem domni genitoris nostri seu sacerdotum ac clericorum factum est, quod sanctissimi episcopi in publica firmaverunt synodo, ita cum dei et nostra gratia sit in omnibus conservatum et neque a pontificibus Mettensium aut reliquis eiusdem ecclesie rectoribus ea, que in hoc privilegium continentur, confracta nec quoquo modo aliquando irruptum sit, sed, sicut prefatus pontifex pro laude et servitio omnipotentis dei prefatum sanctum locum adordinavit, pro communi scilicet sua regumque atque Francorum mercede in nostri et futuris temporibus perduretur, quatinus melius delectet eiusdem ecclesie rectores cum ipsa sancta turma monachorum pro salute patrie vel stabilitate regni nostri domini misericordiam deprecari.

Signum (M.) [Karoli] gloriosissimi regis.