Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 75

Karl der Grosse bestätigt der Kirche St. Médard (in Soissons) die Immunität.
Datierung: [769-774]

Carolus gratia dei rex Francorum vir inluster. Si illa beneficia, quae antecessores nostri ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, pro nostris oraculis confirmamus, hoc nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Ursio abbas de basilica peculiaris patroni nostri domni et sancti Medardi, ubi ipse preciosus in corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit, eo quod bonae memoriae antecessor noster Clotharius quondam rex integram immunitatem de omnibus curtibus vel villis ipsius basilicae sancti Medardi in quibuslibet pagis atque territoriis, quicquid ex munere regum vel reginarum aut collato populi seu de comparato vel de quolibet attracto tempore praesenti possidebat aut adhuc inantea ibidem erat additum vel collatum, concessisset, ut nullus iudex publicus ibidem ad causas audiendas vel freda exigenda aut fideiussoris tollendum nec mansiones aut paratas faciendas nec homines super terras ipsius basilicae commorantes destringendos, neque ingenuos neque servos, nec teloneum nec nullas redibitiones publicas requirendas nec exactandas penitus supra basilica sancti Medardi iudicaria potestas ibidem ingredere quoque tempore non deberet, nisi omnem facultatem ibidem collatam pars iam dictae basilicae vel congregatio ibidem consistens perenniter sub emunitatis nomine cum omnis fredus concessus deberet possidere. Unde et ipsa praeceptione suprascripto principe seu confirmatione de aliis rebus se ex hoc ipse abbas prae manibus habere adfirmat et ipse beneficius concessus de eo tempore usque nunc ita ipso loco sancto asserit esse conservatum: sed pro firmitatis studium petiit celsitudini nostrae, ut hoc circa ipso sancto loco pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cuius petitionem pro reverentia ipsius sancti loci vel mercedis nostrae augmento ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut, quicquid constat per ipsas praeceptiones [ab] antedictis principibus de ipsa emunitate de omnibus villis vel curtis praedictae basilicae sancti Medardi, sicut superius est comprehensum, inibi fuit concessum vel confirmatum et de eo tempore usque nunc conservatum, ita et in antea per nostrum praeceptum plenius in dei nomine confirmatum inspectas ipsas praeceptiones antecessorum nostrorum ipso loco valeat esse conservatum et omni tempore maneat inconvulsum, ita ut nullus iudex publicus nec ad freda exigendum nec ad causas audiendas aut fideiussoris tollendum nec mansiones aut paratas faciendas nec homines super terras ipsius basilicae commorantes distringendos, neque ingenuos neque servos, nec teloneos accipiendos nec ullas redibitiones requirendum nec exactandum penitus ingredere non praesumat, nisi per nostram praeceptionem, sicut ab antea ab aliis regibus antecessoribus nostris fuit confirmatum, [ita] moderno tempore in id ipsa basilica vel deinceps conservetur, ut monachis ibidem consistentibus melius delectet pro stabilitate regni nostri domini misericordiam attentius deprecari.