Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 74

Karl der Grosse verleiht dem Kloster Novalese Immunität.
Datierung: 773 03 25
Ausstellungsort: Quierzy

(C.) Carolus gracia dei rex Francorum vir inluster homnibus fidelibus nostris. Cognuscatis, [quod] maximum regni nostri augere credimus monumentum, si beneficia oportuna locis sanctorum ad quietum monachorum benivola deliberacionem concedimus, ac domino protegente [ad] stabelitate [regni] nostri in dei nomen pertinere confidimus. Igitur noverit solercia vestra, quia venerabelis vir Frodoenus abba nobis soggessit, eo quod monasteriolo in honore beatorum germanorum apostolorum Petri et Andrei vel ceterorum sanctorum, quem Abbo condam visus fuit aedificasse in loco nuncupante Novalicis in valle Sigosina et ibbidem congregacione monachorum sub sancta regula sancti Benedicti seu ceterorum sanctorum patrum degentebus sub cinubitali ordine conlocasset, ubi presenti tempore venerabilis vir Frodoenosi abba preesse videtur, et nos talem pro aeternam retribucionem beneficium ad ipso sancto loco visi fuimus indulsisse, ut in loca vel curtis ipsius monasterii, quem iam dictus Abbo quondam vel a quibuslibet hominibus deo timentibus ibidem fuit conlatum aut inantea ad ipsum sanctum locum voluerit pietas devina amplificare, nullus iudex publicus ad causas audiendum aut freda undique exactandum quoque tempore non presumat ingredere, set hoc abba de ipso monasterio una cum congregacione propter nomen domini et reverencia sanctorum sub integra hemunitate valeant dominare. Statuentes ergo, ut neque vos neque iuniores aut successoresque vestri nec nulla publica iudieiaria potestas quoque tempore in loca vel curtis tam in ipsa valle Sigusina quam [et] Brientina, Aquinse seo et in Manriennati vel in Burgundia aut ubicumque in regno nostro ipsius monasterie aut nostris seo et privatorum largitatis munere [conlatas] aut, quod inantea de cuiuscumque hominibus fuerit additum vel conlatum, ad audiendas altercacionis ingredere aut freda de quacumquelibet causa vel hominibus, qui ad ipsa casa aspicere videntur, exigere nec mansionis aut paratas nec fideiussores tollendum [non presumatis], set quicquid exinde aut de ingenuis vel de servientibus publicis ceterisquecumque nacionibus, que sunt infra locis vel curtis seo terminis ipsis predicti monasterii conmanentes vel ibidem aspicientes vel inantea ausiliante domino augmentare aut adtrahere potuerint, fiscus aut de freda vel functionibus undiquecumque potuerat sperare, ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius monasterii per manus agentium ipsorum proficiad in perpetuum. Et quod nos propter nomen domini et reverencia ipsius sancti loci vel pro anime nostre remedium seu nostra subsequenti progeniae plena devocione indulsimus, nec regalis sublimitas nec cuiuslibet iudicum cupiditas refragare temptetur. Et ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus inviolata adiuvante domino permaniad, manus nostre proprie signavimus et de anolo nostro siggillavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Itterius recognovi et suscripsi.

Data octavo kal. abriles anno quinto regni nostri; actum Carisiaco palacio poblico; in dei nomen.