Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 73

Karl der Grosse schenkt seinem Kloster Lorsch die Villa Heppenheim u. a. als immunen Besitz.
Datierung: 773 01 20
Ausstellungsort: Longlier

Karolus gratia dei rex Francorum vir illuster omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Quicquid enim locis aecclesiarum benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem domino protegente pertinere confidimus. Quapropter notum sit vobis, eo quod propter nomen domini et animae nostrae remedium donamus ad monasterium nostrum quod dicitur Lauresham, ubi corpus sanctissimi martyris Nazarii reconditum est et Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum ad ipsum locum esse volumus, hoc est villam aliquam nuncupantem Hephenheim sitam in pago Renense cum omni merito et soliditate sua et quicquid ad eandem villam legitime aspicere vel pertinere videtur, id est cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, cum omnibus adiacentiis vel appenditiis, cum omnibus terminis et marchis suis; illam etiam ecclesiam, quae est in honore sancti Petri ibidem constructa, in integrum ad se pertinentem vel aspicientem; similiter et hoc, quod Gerdrudis vidua de ipsis rebus habet, ut diximus, ibidem ad ipsum sanctum locum a die presente concessimus. Propterea hanc confirmationem nostram exinde conscribere iussimus, ut tam ipse memoratus abbas, qui nunc tempore ibidem est, quam et successores sui seu agentes iam dictae ecclesiae ipsam villam Hephenheim cum omni integritate et appenditiis suis sub emunitatis nomine ab hac die habeant, teneant atque possideant atque ad ipsam casam dei nostris et futuris temporibus in nostra elemosina in augmentis proficiat. Quam vero preceptionem, ut firmior sit, manu propria subter firmavimus vel de anulo nostro sigillari iussimus.

Signum Karoli (M.) gloriosissimi regis.Hitherius recognovi.

Data XIII kalendas februarias anno quinto regni nostri; actum Longolare palatio.