Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 58

Karl der Grosse bestätigt den Canonikern von St. Aubin bei Angers die ihnen zugewiesenen Güter und beschränkt ihre Zahl auf 50.
Datierung: 769 05
Ausstellungsort: Mornac

(C.) Carolus rex Francorum vir illuster omnibus [agentibus] nostris tam presentibus quam et futuris iuvante domino, qui nobis in solium regni instituit. Decet enim accommodare principale clementia cunctorum aure benigna, precipue quae pro conpendio animarum a precedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca sanctarum aecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, uti mereamur in mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo iure pro nostris oraculis confirmare. Igitur magnificus vir Guntharus, rector de monasterio sancti Albini, qui est constructus prope muros Andecavis, vel clerici de ipsa aecclesia peculiaris patronis nostri ad nostram accesserunt presentiam et clementiam regni nostri suggesserunt, eo quod antecessores nostri seu etiam domnus ac genitor noster bone memorie Pippinus quondam rex per illorum auctoritatibus eorumque manibus subscriptas, ut quasdam villas eiusdem abbatiae canonicis ipsius loci deputatas denuo per celsitudinis nostrae auctoritatis scriptum nos etiam eisdem usibus perpetua lege habendas easdem confirmare dignaremur. Quarum scilicet villarum ista sunt nomina: Maironnus, Clementiniacus, Papirius, Prunarius, Sabiacus, Multonacus, Munasteriolum et vinea, quae infra consistit monasterium, piscationem a porta Canciacense usque ad insulam, quae nuncupatur Iurelista. Et hoc per annis singulis constituit, ut dentur pretaxatis fratribus ex villa Iustiniaco de sale modios C. Unde etiam, veluti presignatim est, altitudinis nostrae preceptum hoc fieri iussimus, per quod precipimus atque firmamus, ut prenominate res cum omni integritate et sine cuiuspiam rectorum prefati loci minoratione usibus et stipendiis dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputate habeantur nullique liceat eas in alios, preterquam a nobis constituitur, usus retorquere, sed quicquid exinde captare vel exigere potuerit, in eorum distribuat alimoniis. Precamur etiam pro amore dei vel reverentia sanctae dei ecclesiae seu intercessione beati Petri apostoli omnes successores nostros, [ut], sicut a nobis est constitutum, ita et ipsi conservent, ut cum beato Petro apostolo portionem mereantur percipere. Interea etiam constituimus, ut numerus fratrum ultra quinquagenarium numerum ab aliquo eorum abbate ullo unquam tempore non augeatur. Et ut hoc nostrae auctoritatis preceptum firmius habeatur et per futura tempora a successoribus nostris et fidelibus sanctae dei aecclesiae melius credatur et diligentius conservetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

(C.) Hiterius recognovi et (SR.).

Data in mense madio anno primo regnante Carolo gloriosissimo rege Francorum; actum Murnaco.