Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Corbie die Immunität.
Datierung: 769 03 16
Ausstellungsort: Orville
Karolus rex Francorum vir inluster. Si ea, quae ab anteriorum regum [praedecessorum] quondam nostrorum ad loca sanctorum vel pro oportunitate servorum dei fuit concessum atque indultum, nostris oraculis affirmamus, regiam consuetudinem exercemus et nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Hado abba de monasterio Corbeia, quod ponitur in pago Ambianensi, quod et antecessores nostri Chlotharius quondam rex vel Baltechildis regina eorum opere a fundamento construere praeceperunt, clementiae regni nostri suggessit, eo quod praefatus princeps et regina talem ad ipsum monasterium per eorum preceptiones concessissent licentiam, ut omnes res, tam quod ipsi ibidem pro eorum mercede visi fuerunt firmasses, quam etiam a succedentibus regibus vel a quibuslibet deum timentibus hominibus fuerit additum vel collatum aut ab ipsis custodibus praefati monasterii per quodlibet ingenium fuerit attractum in quibuslibet pagis vel territoriis, hoc pars ipsius monasterii sub integra emunitate absque introitu iudicum vel fisci publici repetitionibus possidere omni tempore quieto ordine deberet. Unde et ipsas praeceptiones antecessorum nostrorum seu et confirmationes Childerici, Theoderici, Chlodovei, Childeberti, Dagoberti quondam regum necnon et genitoris nostri ipse abba nobis ex hoc in praesenti protulit relegendas et ipsum beneficium ab eo tempore usque nunc asserit esse conservatum; sed pro firmitatis studio petiit celsitudinem nostram, ut hoc [in] ipsum vel suprascriptum monasterium nostra plenius deberet auctoritas confirmari. Cuius petitionem gratanti animo prestitisse et confirmasse et in omnibus concessisse cognoscite. Quapropter per praesentem iubemus ac decernimus iussionem, ut, quicquid ab anterioribus nostris ad memoratum monasterium in quibuslibet locis vel territoriis fuit concessum atque indultum seu a deum timentibus noscitur fuisse additum vel collatum aut per quedlibet ingenium ab ipsis abbatibus inibi deo servientibus fuit attractum aut inantea ibidem deo auxiliante a quibuslibet hominibus fuerit melioratum vel augmentatum, omnes res, tam quod praesenti tempore pars ipsius monasterii possidere vel dominare videtur quam et inantea deo adiuvante ibidem fuerit per quaelibet strumenta cartarum collatum aut attractum, inspectis ipsis preceptionibus memoratorum principum sub integra emunitate absque introitu iudicum valeant quieto ordine possidere vel dominare, ita ut nullus iudex publicus in curtes ipsius monasterii vel homines, qui supra terras ipsius commanere videntur, nec ad causas audiendas nec ad freda exigenda nec paratas aut mansiones faciendas nec ullas redibitiones de parte fisci nostri requirendas aut accipiendas ingredi omnino praesumat, sed sub integra, ut diximus, emunitate cum omnibus fredis concessis nostris et futuris temporibus quieto ordine valeant possidere vel dominare, ut melius delectet ipsos servos dei pro stabilitate regni nostri dei misericordiam deprecari. Et ut ca praeceptio firmior habeatur vel per tempora in omnibus conservetur, manu nostrae subscriptionis subter eam decrevimus roborare.
Hiterius recognovit et subscripsit.
Data sub die XVII kal. april. anno primo, cum regnare caepi; actum Audriaca villa; in nomine domini.