Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 59

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Bertin die Immunität.
Datierung: 769 07
Ausstellungsort: Angeac-Charente

Karolus gratia dei rex Francorum vir illuster. Si facta antecessorum nostrorum regum, quod ad loca sanctorum prestiterunt vel concesserunt, per nostris oraculis confirmamus, regia consuetudine exercemus et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Hardradus abba de monasterio Sithiu, qui est in pago Tervaninse in honore sanctae Mariae genitricis domini nostri Iesu Christi necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum vel ceterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens presentiam clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri reges de omnes curtes vel villas ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant aut adhuc inantea ex munere regum vel collato populi seu de comparato aut de quolibet attracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi erat additum vel collatum, integra emunitate antecessoribus suis vel ad monasterium Sithiu concessisset, ut nullus iudex publicus ibidem ad causas audiendas aut freda exactanda vel fideiussores tollendos nec mansiones aut paratas faciendas nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos nec ullas redibitiones requirendas nec exactandas iudiciaria potestas ibidem ingredere non presumat quoquam tempore, nisi sub emunitatis nomine omni tempore cum omnes fredos vel bannos concessos pars ipsius monasterii perenniter debeat possidere. Unde preceptionem antecessorum nostrorum se ex hoc pre manibus habere affirmat et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservata; sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae supra memoratus abba, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cuius petitioni pro mercedis nostrae aucmentum vel reverentia ipsius sancti loci ita prestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim [precipimus], ut quicquid constat de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, antecessores nostri iuste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea per nostrum preceptum plenius in dei nomine sit conservatum; inspectas ipsas preceptiones suprascriptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum abbatem Hardradum vel successores [et] ad ipsum monasterium Sithiu omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata et nullam refragationem nec ullum impedimentum a iudicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant, unde ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae domini misericordiam iugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus [subter] eam decrevimus roborare.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data mense iulio anno primo regni nostri; actum Andiaco.