Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 56

Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Utrecht den Zehnten.
Datierung: 769 03 01
Ausstellungsort: Aachen

Carolus gratia dei rex Francorum vir illuster. Si peticionibus sacerdotum in omnibus non negamus, dominum exinde retributorem habere confidimus. Ideoque venerabilis vir Gregorius episcopus confirmationem bonae memoriae domni genitoris nostri Pippini quondam regis de rebus aecclesie suae sancti Martini, quae est constructa in vico Traiecto super fluvium Ilreni nobis protulit relegendam de rebus, quod antecessores nostri Pippinus anterior seu Carolus vel Karlomannus itemque et prefatus etiam genitor noster ad ipsam casam dei concesserunt vel ad illud episcopatum, ut omnem decimam de terris seu de mancipiis aut de theloneis vel de negotiis aut undecumque ad partes fisci census sperare videbatur, sicut diximus, omnem decimam partem ad ipsam casam dei sancti Martini condonaverunt vel confirmaverunt, ut in luminariis seu stipendiis monachorum atque canonicorum, qui ibidem gentiles ad christianitatem convertunt et domini misericordia ipsos conversos quos habent doceant, iuxta quod alii christiani eorum christianitatem conservant. Unde et prefatus Gregorius nobis expetiit, ut ipsam confirmationem renovare deberemus, quod et libenti animo visi fuimus fecisse. Propterea per hanc preceptionem nostram decernimus atque iubemus, ut quicquid antecessores nostri sepedicti ad ipsam casam dei per eorum instrumenta condonaverunt iuste et rationabiliter, per nostram denuo confirmationem absque alicuius contradictionis memoratus pontifex Gregorius ad ipsam casam dei habeat indultum atque concessum. Et ut haec auctoritas confirmationis nostre firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare.

Signum Caroli gloriosissimi regis.

Data kal. martii anno primo regni nostri; actum Aquis palatio publico.