Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Denis das Klösterlein St. Dié im Vogesenwald.
Datierung: 769 01 13
Ausstellungsort: Aachen
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum vir inluster. Quicquid enim ad loca ecclesiarum dei benivola devotione concedimus, hoc nobis ad salutem animae nostrae proficere credimus, maximae ad illa loca, ubi parentes nostri requiescere videntur, hoc adimplere studemus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, eo quod nos ob amorem dei et mercedis nostrae augmentum donamus ad casa sancti domni Dyonisii martyris, ubi ipse pretiosus domnus cum sanctis sociis suis in corpore requiescit et domnus et genitor noster Pippinus rex requiescere videtur et nos, si domino placuerit, sepeliri cupimus, donatumque ibidem ad ipso sancto loco esse volumus, et ubi Folleradus abbas et custos praeesse dinoscitur, hoc est monasteriolo aliquo qui nuncupatur Ad sancto Deodato infra Uosago silva, sicut eum domnus et genitor noster Pippinus in sua vestitura tenuisse conprobatum est, ea videlicet ratione ut semper ipsi fratres decem aut quindecim per vices ibidem ipsum locum custodire debeant et ibi assiduae in psalmis et missas et ceteris obsecrationum orationibus vel peculiares orationes pro nobis et pro domno adque glorioso genitore nostro deum preces exorare die et nocte non desistant. Propterea hanc praeceptionem nostram ad ipsa casa sancti et domni Dyonisii conscribere iussimus, ut ab hac die rectores ipsius monasterii praefato monasteriolo cum omnibus ad se pertinentibus ex nostra indulgentia praesentaliter recipiant ad possidendum, ita ut deinceps ipsum locum habeant vel teneant absque ullius contrarietate vel calumnia. Et ut haec nostra praeceptio vel confirmatio aevis et futuris temporibus firma et stabilis perdurare debeat, manu propria subter decrevimus roborare et de anulo nostro sigillare iussimus. Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis. (C.) Hitherius recognovi et (SR. NT.). (SI) Data idus ianuarias anno primo regni nostri; actum Aquis palatio publico; in dei nomen feliciter amen.