Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Facta traditione praedii illius de Virbeche, sicut invenitur in descriptionibus Hartwigi abbatis, contigit temporibus sui successoris Friderici abbatis, ut idem praedium alii quidam invaderent et publicarent agente avaricia, quae est simulacrorum servitus, et sub occasione, qua id regiae potestati assignaverunt, suam inde utilitatem quaerere conati sunt; quod certe factum est absque praecepto imperatoris Heinrici simul et absque illius scientia, qui tunc certe erat in Italia. Sed laborantibus inde plurimum Friderici abbatis instantia simul et Meginfridi comitis industria ereptum ist ipsum praedium de manibus violentorum, praesidente Erf comite in foresto Virbechae ad huius rei iudicium, qui tunc loco tutoris vicem agebat parvuli filii Ruggeri comitis ac suae sororis. Ergo Meginfrit comes, qui in superiori etiam actione descriptus est, assumptis secum plus quam XII testibus, scilicet XVI ingenue conditionis hominibus, iuravit illud praedium in Virbechae tam certo tamquam legitimo iure per omnem modum ad Hersveldensem aeclesiam traditum esse, ut nulla omnino persona neque aliquis etiam ex heredibus eius qui illud tradiderat dictus Sigebodo iustam inde proclamationem vel repeticionem deberet habere. Sic probata, sic iterum confirmata est haec traditio, ea scilicet facta pactione, ut ipsum praedium, sic hactenus fuerat, pertineret ad usus fratrum qui sunt in monte sancti Petri, utpote adquisitum coneambialiter per loca ipsius monasterii quae dicuntur Nidewizzeshusun et Eltwineshusun. Hi autem sunt, qui super hac iterum traditione iuraverunt: primo quidem iuravit Meginfridus oomes, deinde Heinricus subadvocatus et frater eius Reginhartus; post hos iuraverunt Meginwart, Elger, Diedo, Welderihc, Reinger, Bubo, Cristan, Hahmunt, Giso, Dieppolt, item Dippolt, Folcolt, Fridehelm. Ego Albewinus tunc temporis praepositus in monte sancti Petri his interfui et sicut vidi et audivi haec vere deseripsi. Acta sunt autem haec anno ab incarnatione domini MXCVI, VI. idus iulii. Suprascripti vero praedii terminatio incipit in monte Virbechae et pertingit usque in Nabbah, deinde usque Hiubendal, deinde usque Branbeche, deinde item usque Brambeche, deinde usque Otinesbrunnun in campis et salvis, item in Sunnebrunnon.