Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Notum sit tam presentibus quam futuris, qualiter facta sit inter abbatem Herosfeldensem Fridericum et abbatem Solitariensem Ebonem vicaria commutatio quorundam hominum. Tradidit enim supradictus Ebo abbas per manum advocati sui Marcwardi undecim de familia sanctae Mariae super altare domini, ubi iacet corpus sancti Wigberhti, cui per manum advocati sui Gisonis redonavit Fridericus abbas Herosfeldensis duodecim de familia sancti Wigberhti. Isti sunt, qui dati sunt sancto Wigberhto vicaria commutatione optimo iure precipuorum servientium: Godebolt clericus, Richolf, Liudolf, Adelbero, Ramvolt, Waltger, Dieppoltg, item Richolf, Heriman, Richeit, Muda; pro quibus redditi sunt isti: Adalbero, Gunzelin, Wolueram, Hildimar, Eppelin cum filia sua Methilt. Huius rei testes sunt qui presentes astiterunt: Reginhart et Guntherus prepositi simulque tota Herosfeldensis congregatio, Giso advocatus, Marcwart advocatus, Meginfridus comes aliique multi nobiles viri Wigant, Folbbraht, Sigebodo, Engilbolt, Wihgbodo Ruthart, Eberhart, Adalberhtus; ex servientibus sancti Wigberhti testes sunt isti: Luideger, Berhtolt, Arnolt, Heinrich, Unewan, Adelhart, Dietmar, Arnolt, Udalrich, Emelrich, Widerat, Berenger. Acta sunt haec anno ab incarnatione domini millesimo XCVIIII, VIIII kal. septembris, indictione VII, regnante Heinrico imperatore tercio et regente ipso tempore Wirziburgensem aeclesiam venerabili viro Emehardo episcopo, cuius consensu et permissione facta est haec traditio.