Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Quoniam generatio praetererit et generatio advenit, stabilitatis gratia notum esse volumus omnibus scire cupientilbus causam pauperum et egenorum, quomodo quidam homo de familia sancti Wigberhti nomine Fizo unicam habens filiam nomine Meginburgam, quae cuiusdam Burcsuindae de Eskenenroderen dominio subiacebat, sed ne in ipso servitutis vinculo perpetuo permaneret, precio dato emit eam et ad altare sancti Wigberhti tradidit illam, ea scilicet pactione, ut tam ipsa quam omnis ex ea genitus vel generandus sexus tres denarios persolvat ad idem altare et post mortem ipsius vel ex ea geniti sexus de substancia feminae ad ius altaris pertineat. Facta est autem haec tradicio temporibus Hartwigi abbatis et Udonis advocati et Bezelini custodis. Testes igitur qui praesentes fuerunt hi sunt: Abbacho, Raggoz, Rettman, Helit, Adelman et alii plures.