Die Mönche von Monte Cassino erteilen Abt Hartwig von Hersfeld Auskunft über die Handhabung der Benediktinerregel, unter besonderer Berücksichtigung der kluniazensischen Neuerungen.
Datierung: [1072-1090]
Ausstellungsort: [Monte Cassino]
Professionis monasticae patribus et fratribus Theutonicis suorum iuxta consuetudinem priorum hactenus innitentibus patris nostri Benedicti institutis Cassinenses in incepto finetenus perseverare, ut salvari mereantur communi cum patre. De quibus nobis paternitas vestra scripsit, scilicet ut aliquid vobis de nostrae conversationis ac institutionis consuetudine rescriberemus, domnum nostrum abbatem consulere opere predum duximus; cuius precepto et fratrum consilio ista remandamus: Magistram in omnibus regulam sequimur; beati Benedicti patris nostri precepta observamus, neque pro aliqua aliena novaque consuetudine volumus a tantae veritatis tramite deviare, illud apostoli Pauli attendentes: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Et quod item in alio loco: Si quis evangelizaverit vobis praeter quod evangelizavimus, anathema sit. Et item: Suam volentes statuere iustitiae dei non sunt subiecti. Quis igitur monachus novitatis inventor sanctaeque regulae patris nostri transgressor recte in monasterio vivere videtur, cum tantae sanctitatis vir, cuius doctrina tota redolet aecclesia, beatus scilicet papa Gregorius, eius miracula scribens de eo diceret: Scripsit autem et monachorum regulam discretione precipuam, sermone luculentam? Laudamus equidem, si aliquid in monasterio tolerabile additur, sic tamen, ut institutio regulae non amittatur; scilicet sicut apud nos et ubique terrarum, quarum ad nos fama pervenit, multae variaeque consuetudines cum regula non discordantes ex utraque parte maris reperiunter. Aliant enim Theutonici monachi, aliam Italici, aliam Franci, aliam alii ex ista parte maris habent complurimi. Similiter ex illa parte aliam Constantinopolitani, aliam Anthioceni, aliam Alexandrini, aliam illi et illi - omnes tamen bonae sunt et utiles. Unde non parum miramur, cur aliqui per insolentiam superbiae fastu inflati temerarie per unam etsi bonam aliam non minus bonam vel forsitan meliorem destruere audeant. De quibus tamen pre caeteris specialius nobis scripsistis, de tonsura scilicet et habitu Cluniacensium, breviter respondere possumus, quia nec nobis placent, nec cuiquam, qui regulariter vivere voluerit, iure placenda sunt. Videntur enim omnino, contra regulam. Si vero de nostra tonsura et habitu quaeritis, nos in utroque vobis conoordare sciatis. Nostrum igitur vobis, si placet quod apostolus in commune dat tam vobis quam nobis, et nos dabimus consilium: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Consuetudines vestras et institutiones, tantum ne regulae dissentiant, pro nulla alia mutare studeatis. Quia ad montem fortitudinis questiones vestras retulistis, quia de ipso fonte haurire desiderastis, quia tabulis testamenti leges vestras confirmari voluistis, quia quicquam caritati vestrae negare non possumus, haec vobis de communi scribere studuimus. Et revera etiamsi, ut paternitas vestra mandavit, consuetudines nostras et institutiones scribere possemus, de integro mensis spatio nichil remaneret, si omnia seriatim comprehendere vellemus. Quasdam autem partes, quae nobis utiliores viderentur, quasi quosdam flores decerpendo colligere, non minor fere difficultas essiet, cum partium electio nisi toto diligentius perspecto fieri non possit. Verumtamen si in vestro perseverare volueritis desiderio, nostrum qualecumque non displiceat consilium. Plerique nostrae consuetudinis nostraeque conversationis cupidi de suis quem perspicatioris cognoscunt ingenii unum huc transmittunt, et non solum auditu, verum etiam ipso visu pro quibus mittitur perspiciat; eoque modo quasi unus ex nobis hic, quidam per integrum annum, quidam etiam diutius manens, tandem omnibus perspectis ad sua certus cum gaudio redit. Hoc idem non ab re videtur nobis, si vobis placet, consilium, sic tamen, ut honori vestro consulentes huius loci tum vestri tum etiam hivius nostri rei causa, commodo et honori provideatis. In Christo valeatis, vigeatis, sine fine vivatis.