Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini. Ego Hartwigus dei gratia Herveldensis coenobii abbas notum facio omnibus christianae fidei cultoribus tam presentibus scilicet quam futuris, quomodo quidam ingenuus homo nomine Sigebodo multis apud me optinuit praecibus, quatinus ei iam pre senectute quietem amplectendi concederem quamdiu viveret in usum vel subsidium vitae suae duo nostri iuris loca Nidiwizzeshusun atque Eltwineshusum et ipse vicissim nobis tribueret imperpetuum suum quoddam praedium quod vocatur Virbeche ad centum mansos in pago Germarsmarca et in comitatu Ruggeri comitis cum mancipiis utriusque sexus cunctisque pertinentiis, terris videlicet cultis et incultis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus sive molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis vel inquirendis seu cum omnibus quae dici vel nominari possunt utilitatibus. Sed ego Hartwigus abbas ad stabilitatem huius rei sufficere non credens, quod ille cum iuramento firmavit in aeclesia Herveldensi super altare sancti Wigberhti feria V quae tunc erat X. kalendas novembris se liberam habere potestatem huius traditionis, propter hoc ego feci conventum fieri in foresto Virbeche sub praesentia Ruggeri comitis, ibique iterum iuravit cum XII suae conditionis hominibus, quod ipse liber et ingenuus liberam haberet potestatem tradendi supradictum praedium cuicumque vellet, et ut nullus ex suis heredibus post hac iustam proclamationem vel quaerimoniam inde habere posset. Ad haec Ruggerus comes, cum fratre suo Eberhardo consensit; simul et plurima quae tunc aderat multitudo consensit. Tum vero, sicuti utrinque decretum atque firmatum est, supradictus Sigebodo totius suae circa illud praedium proprietatis iure se exuit et penitus abdicavit et sese contulit inde in ea quae pro eo ad concambium acceperat loca, quae et annum unum ac fere dimidium possedit quamdiu vixit, atque ego Hartwigus abbas iure datum et iure acceptum illud praedium extunc possedi absque omni contradictione, tot tantisque testibus suae fidei interpositione confirmantibus hanc traditionem iuste ac legitime factum esse. Testes autem sunt isti: Ruggerus comes et frater eius Eberhart, Erdag et frater eius Rubraht et Iohan filius eius, Brunwart, Eltwin, Diedo, Ludeger, Meinwart, Rudewart, Welthere, Bodo, Hiltwart, Heriman, Cristan, Ebo et alii plurimi quos longum est hic describi. Et ut tutior esset apud posteros atque firmior haec ipsa traditio, ex his isti iuraverunt, sicuti eis iusticiae et veritatis erat certa cognitio: Hiltwart et Diedo de Neddere, Herman, Rubraht, Eltwin, Brunwart, Bodo, Meginwart, Cristan, Rudewart, Ebo; ipse Sigebodo erat XII, ab omni infamia quamdiu vixit liber sicuti nobilitate praeclarus. Hanc conscriptionem ego Hartwigus abbas fieri ideo praecepi et insigniri signaculo sancti Wigberhti, ut sciant praesentes et futuri, quomodo et sub quibus haec traditio facta sit, et quod cum diabolo et angelis eius in ignem aeternum damnandus sit, quisquis haec infringere temptaverit. Anno ab incarnatione domini MLXXIII. acta sunt haec temporibus Heinrici quarti regis, cuius etiam auctoritate firmata sunt haec et tradita ad manus Meginfridi comitis.