Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus tam praesentis quam futuri temporis, quod ego Ruthardvs indignus abbas monasterii Herveldensis curtim quandam Sibichindorf acquisivi a Gerhardo fratruele meo, quam et per manus advocati et tutoris sui Liuthardi fratis mei tradidit ad altare sancti Wigberhti traditione legitima tenendam et possidendam in perpetuum. Sed idem Liuthardus usum fructuarium supradictae curtis quamdiu viveret a Gerhardo sibi acquisierat; unde ego timens, ne qua contentio fieret ex ea re postmodum, effeci apud eum, ut hunc ipsum usum fructuarium ex toto nobis remitteret et condonaret, ea scilicet pactione constituta et utrimque approbata, ut ei per singulos annos, quamdiu in hac vita superstes fuerit unam crusinam, quam vulgariter dicunt grawam, dare debeam ego vel quicumque deo volente meus successor fuerit, et hoc semper in festivitate sancti Wigberhti persolvatur amodo et quamdiu ipse supervixerit. Utque hec traditio et constitutio rata maneat atque inconvulsa, cartulam nostram exinde conscriptam sigilli nostri inpressfone signamus et corroboramus. Hanc autem traditionem viderunt et audierunt testes qui subter ascripti sunt: Udo advocatus, Meginfrit comes, Sizo vomes, Reginwerc et filius eius Godebolt, Alewic, Rimis, Sindolt, Folchart, Ecbraht, Gozmar, Diedo, Folcbraht et alii quam plures servilis et ingenuae conditionis.