Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Hartwigus dei gratia abbas Herosfeldensis. Quoniam generatio preterit et generatio advenit, inde notum facio tam presentibus quam futuris de pactione, quae facta est super predio cuiusdam Irmingardae nobilis prosapiae, quod est in Honede, quae illud primo quidem per legatos suos, deinde per semet ipsam devovit se daturam esse ad Herosfeldensem aeclesiam, ea scilicet vicissitudine, ut sibi mutuo aliquid redderetur ad tempus vitae suae in subsidium de bonis ipsius cuius dispensatio mihi credita est aeclesie. Tum ego facta hinc cum amicis et familiaribus meis consulta deliberatione nolui inconsulte quicquam inde agere, sed ut in posterum nostra pactio rata atque inconvulsa permaneret et absque omni iusta contradictione, attuli hanc causam ad iudicium Ruggeri comitis et advocati tractandam coram multitudine tam iudicum quam testium, ubi Dietmaro quidem subadvocato pro eadem Irmingarda loquente et strentue pro ea agente aderant quoque testes gestarum rerum, quomodo senior Sigibodo ingenuus quidem homo sui nominis filio traderet memoratum predium, ut iam nupturus pro dote illud eidem sponsae compari suae donaret in proprium; quod et ipsi testes ita factum esse probaverunt et firmaverunt per iurisiurandi testimonium, quorum nomina haec sunt: Hildiwart et Heriman de Neddere, Cristan de Albungun, Diedo de Francwardeshuson, Folcolt de Honede, Eltwin de Virbeche, Brunwart de Rudolfesdorph. Quorum testimonio comprobato ab omni concilio, quoniam defuncti fuerant et socer et maritus, hoc quoque iudicatum est communi omnium sententia, quod ipsum dotale predium suum posset illa dare, cuicumque vellet, libera potestate. Quibus ita gestis ego Hartwigus abbas ipsum predium tradente ea suscepi per manus Udonis, coimitis et advocati aeclesiae Herosfeldensis. Et ipsa recepit a nobis in proprium XV libras argenti de thesauro ipsius nostre aeclesiae, sed et XII litos nostrae familiae ad tempus tantummodo vitae suae. Hec mutua traditio facta est anno ab incarnatione domini millesimo LXXV., VI. kal. augusti, regnante Heinrico rege quarto. Huius rei testes sunt, qui in foresto Virbeche presentes affuerunt: Udo comes, Herosfeldensis advocatus, Rugger comes et advocatus atque frater eius Eberhartus, Dietmar subadvocatus, Erdac de Wassenhuson et frater eius Rubbraht, Hildiwart et Heriman de Neddere, Meginwart et Diedo et Reginger de Francwardeshuson, Cristan et Wasmunt de Albungun, Folcolt et Burchart de Honede, Eltwin et Brunwart de Virbeche, Bodo de Adelenrode.