Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Si deo famulantibus clericis, monachiis vel aliis sanctae aeclesiae cultoribus nostram largiendo misericordiam impendimus et aeclesiis dei honorem deferimus easque ampliare et exaltare curamus, certam habemus et spem et fidem ex his rebus provenire stabilitatem regno, nobis vero salutem tam in hac vita quam etiam futura. Unde vulgatum ubique in regno nostro et publicum esse volumus, quod fecimus aeclesiae Herolfesfeldensi ad honorem quidem dei sanctorumque apostolorum Simonis et Iudae et sancti Wigberti confessoris, qui in eadem aeclesia corpore requiescit, villam namque unam Mertineveld nuncupatam in pago Germarsmarca et in comitatu Ruokeri comitis sitam pro anima fidelissimi et carissimi nostri militis Liupoldi in predicta aeclesia sepulti per suggestionem familiarium nostrorum Werneri videlicet Strazburgensis episcopi nec non Arnoldi et Bertoldi eiusdem Liupoldi fratrum, nostrorum vero militum, memores quoque servitii, quod Ruothardvs eiusdem loci abbas nobis devote et benigne frequenter impendit, precipue autem fidei et fildelitatis, quam omni tempore stabilem in eo experti sumus erga nos, prenominatis sanctis in proprium tradidimus, ea quippe ratione, ut in singulis prefati Liupoldi anniversariis fratribus inibi servientibus digne et honorifice inde serviatur et prebenda illorum in quantum possit adaugeatur. Dedimus autem ut mos est regum vel imperatorum dare cum omnibus appenditiis, id est mancipiis utriusque sexus areis aedificiis exitibus et reditibus terris cultis et incultis viis et inviis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus districtis forestibus silvis venationibus et cum omni utilitate, quae ulla ratione inde potest provenire vel excogitari. Quod factum ut etiam posteris in notitiam veniret, litteris mandari iussinms easque manu propria roboratas sigilli nostri impressione firmari et subsignari. Signum domni Heinrici regis invictissimi. Adalbero cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data III. kal. aug. anno dominicae incarnationis millesimo LXXI, indictione VIIII, anno autem oridinationis domni quarti Heinrici regis XVIII, regni vero XV; actum Herolfesfelde; feliciter amen.