König Heinrich IV. bestätigt dem Kloster Hersfeld die Verleihung des Forstes Eherineuirst.
Datierung: 1070 06 07
Ausstellungsort: Berstadt
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter nos suppliciter postulanti venerabili viro Rothardo Heroluesfeldensis coenobii videlicet abbati, quia nobis et precessoribus nostris fideliter servivit, per hoc regale preceptum licentiam concessimus et hoc munus speciale altari sancti Wigberti regia auctoritate stabili perenniter dono contulimus, quatinus idem abbas Rothardus liberam habeat potestatem arbores nutriendi et singulare atque dominicale forestum in ipso loco monasterii Herolvesfeld de silva quae dicitur Eherineuirst his terminis et hoc ambitu: id est de aqua Owelaha sursum versus ad montem Salis et inde Milmenebach, inde quoque transversum fluminis ad Regingozeshuson, donec inde perveniatur ad Starcolfeshuson, indeque ad Vuldam in villa quae dicitur Boumbach, de Boumbach ad Breidinge, hinc ad Solium Gumberti, de hoc loco per mediam Vuldam et villam quae dicitur Vkeuordi ad locum qui dicitur inferior Nuwisazi, inde sursum per Rubach et Hirzlaha et mediam aquam quae vocatur Deserta Herafa in Rindaha, donec per eius ascensum veniatur in Wilphaha, inde in fluvium Veneni, hinc ad Hunaha, inde per Hodensasson et Rinaha et Megingozeshuson usque ad hostia fluminum Vuldae et Owelahae, eo tenore, quatinus in hoc silvae et aquarum circuitu nulla regni nostri magna vel parva persona aliquatenus presumat venari aut ullo ingenio feras insequi sub nostrae firmitatis banno regali, nisi cui prefatus abbas Rothardus suique per tempora successores licentiam dederint. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas stabilis et inconvulsa permaneat, hanc nostri precepti paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigilli nostri inpressione insigniri iussimus. Signum domini quarti Heinrici regis invictissimi. Adelbero cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data VII. id. iun. anno dominicae incarnationis millesimo LXX, indictione VIII, anno autem ordinationis domni quarti Heinrici XVI, regni vero XIIII; actum Berhtestad; in dei nomine feliciter amen.