Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine et individue trinitatis. Heinricus divina favente clemetia Romanorum imperator augustus. Omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium presentium scilicet et futurorum universitati notum esse volumus, qualiter nos pro remedio animae nostrae utriusque aecclesiae Babenbergensis videlicet atque Hersveldensis commoda considerantes quatuor curtes Rodeheim, Wallibehusen, Weritha, Vufordi cum mancipiis utriusque sexus, cum omni decimacione, cum terris cultis et incultis silvis venationibus aquis aquarum decursibus piscationibus molendinis pratis pascuis exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis seu cum omnibus quae quomodocumque nominari possunt utilitatibus ad prescripta predia pertinentibus ab Hersveldensi abbacia conlaudatione Arnoldi eiusdem aecclesiae venerandi abbatis et sui advocati Bernhardi nec non monachorun militum que suorum consensu per concambium acquisivimus ac ei contra tale predium cum mancipiis utriusque sexus et cum ceteris omnibus eius pertinentiis, quale Siefridus filius Siefridi nobis in Wanifredun dedit, situm in comitatu Hemizonis comitis, et tale, quale alter Siefridus nobis in Lutfrideshusen cum servis et ancillis ceterisque eius pertinentiis situm in pago Westergowe in comitatu vero eiusdem Hemizonis contulit, et tale etiam predium, quale in Globoco habere videmur, situm in pago Hassegowe in comitatu vero Burchardi comitis, cum omnibus eorum pertinenciis per hoc nostrum imperiale preceptum concedimus atque largimur et de nostro iure ac dominio in eius ius ac dominium transfundimus, ea videlicet racione, ut iam dictus Arnoldus Hersveldensis abbas suique successores de prenominatis prediis eorumque pertinenciis liberam habeant ad usus eiusdem aecclesiae faciendi potestatem. Et ut hec nostre donacionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc imperiale preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes sigilli nostri impressione precepimus in signiri. Signum domni Heinrici Romanorum imperatoris augusti. Guntherius cancellarius vice Erchanbaldi archicapellani notavit. Data non. februarii indictione XII, anno dominice incarnationis MXV, anno domni Heinrici secundi regnantis XVI, imperi vero IIII actum Francovorde feliciter.