Kaiser Heinrich II. verleiht dem Kloster Hersfeld den Wildbann über einen bei Breitungen an beiden Seiten der Werra gelegenen Forst.
Datierung: 1016 05 17
Ausstellungsort: Mörfelden
In nomine sanctae et inidividuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Omnibus fidelibus nostris presentibus atque futuris notum esse volumus, qualiter nos ob interventum et peticionem dilectissimae coniugis nostrae Cunigundae imperatricis augustae sanctae Herveldensi aecclesiae pro sedula servitute nostri fidelis Arnoldi eiusdem cenobii venerandi abbatis cum communi consensu et conlaudatione Eberhardi Babenbergensis aecclesiae venerabilis episcopi nec non Heinrici Wirziburgensis aecclesiae nostri dileccti episcopi atque Bobbonis Fuldensis abbatis bannum nostrum super feras silvaticas in lucis et silvis et in campis, in ambitu subscripto et terminationibus ita nominatis: ab oriente in vertice montis Varnungon, et inde deorsum per rivum qui dicitur Farenbahc usque in fluvium Wirraha, et inde sursum per eundem fluvium usque ad villam Buohse dictam; in occidentali vero parte de eodem fluvio usque ad ortum rivuli qui dicitur Mardbahc et inde ad illam arborem quae vulgo dicitur Hugisbuocha, quae dividit et disterminat Roosdorffonomarca et Breidingeromarca, inde vero ad verticem montis qui nominatur Blessi usque in fontem qui ibi oritur, inde vero ad fluvium Veldaha dictum et ibi ultra usque ad Arindenstein et sic ad Gebelere indeque ad Borse et inde recte ad fluvium Hulstraha dictum et sic deorsum per eiusdem fluminis alveum usque in Wirraha, et inde deorsum usque in illum locum, ubi influit Cobahc in Wirraha, et inde sursum ubi oritur Cobahc indeque ad Reingeresdorf et inde in fluvium Sulaha, et sic per eundem fluvium sursum usque ad predictum montem Varnungon, potestative concessimus firmiterque donavimus, eo videlicet tenore, quatinus prenominatus Arnoldus abbas suique successores in posterum prescripto ambitu in forestendis feris talem pacem et securitatem de ceteris conterminalibus et ommbus circumsedentibus deinceps nostra imperiali tradicione et concessu obtineat, qualem haec eadem ceteraque aecclesiae hactenus usae sunt, que nostra antecessorumque nostrorum regum vel imperatorum de eiusmodi forestibus silvis vel arbustis precepta susceperunt. Et ut haec nostri imperialis banni auctoritas stabilis et inconvulsa omnium hominum contradictione remota permaneat, ne quis infra prescriptum terminationis ambitum aliquid ferarum capere vel venari presumat, hoc preceptum inde conscriptum manu propria corroborantes sigilli nostri inpressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici Romanorum invictissimi imperatoris augusti. Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicappellani recognovit. Data XVI. kal. iunii indictione XIIII, anno dominicae incarnationis millesimo XVI, anno vero domni Heinrici secundi regnantis XIIII, imperii autem III; actum Mersevelt.