Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus. Omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium presentium scilicet ac futurorum universitati notum esse volumus, qualiter nos pro remedio animae nostrae utriusque aeclesiae Babenbergensis videlicet atque Heroluesveldensis commoda considerantes quatuor cortes Rodeheim, Wanlebehusun, Werede, Wovurdi cum mancipiis utriusque sexus et cum ceteris omnibus earum pertinentiis ab Heroluesveldensi abbatia conlaudatione Arnoldi eiusdem aecclesiae venerandi abbatis et sui advocati Bernhardi nec non monachorum militumque suorum consensu per concambium acquisivimus ac ei econtra tale predium cum mancipiis utriusque sexus et cum ceteris omnibus eius pertinentiis, quale Sigefridus Sigefridi filius nobis in Wanifredun dedit, situm in comitatu Hemezonis comitis, et tale, quale alter Sigefridus nobis in Liutfrideshusun cum servis et ancillis ceterisque eius pertinentiis situm in pago Westergowi in comitatu vero eiusdem Hemezonis comitis contulit, et tale etiam predium, quale in Cloboco habere videmur, situm in pago Hassegowe in comitatu vero Burchardi comitis, cum omnibus eorum pertinentiis terris cultis et incultis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus piscationibus molendinis pratis pascuis exitibus et reditibus viis et inviis quesitis vel inquirendis seu cum omnibus que quomodocumque nominari possunt utilitatibus ad prescripta predia pertinentibus per hoc nostrum imperiale preceptum concedimus atque largimur et de nostro iure ac dominio in eius ius et dominium omnino transfundimus, ea videlicet ratione, ut iam dictus Arnoldus Heroluesveldensis abbas suique successores de prenominatis prediis eorumque pertinentiis liberam dehinc habeant ad usum eiusdem aecclesiae quicquid eis placuerit faciendi potestatem, omnium hominum contradictione remota. Et ut haec nostrae donationis auctoritas stabilis et inconvulsa omni permaneat tempore, hoc imperiale preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes sigilli nostri inpressione precepimus insigniri. Signum domni Heinrici invictissimi imperatoris augusti. Guntherius cancellarius vice Ercambaldi archicappellani recognovit. Data nonas feb indictione XII, anno dominicae incarnationis MXV, anno domni Heinrici secundi regnantis XIII, imperii vero eius I; actum Franconovurt.