Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum praesentium et futurum industria, quemadmodum nos ob dilectionem et interventum dilecte avie nostre Adalheidis videlicet impratricis auguste fideli nostro Reginolto abbati Mimilevensis ecclesiae et monachis deo et sanctae Mariae virgini ibi servientibus conssimus, ut in loco prelibato Mimileue nominato faciant et deinceps habeant mercatum et monetam atque teloneum cum banno nostro inde accipiant. Proinde volumus atque regia potentia firmiter iubemus, ut nulla dehinc person a magna sive parva prefato Reginolto abbati aut suis successoribus vel monachis divina servitute semper ibi permansuris in predicto mercato, moneta et teloneo aliquam molestiam vel inquietudinem inferre presumat, nisi statim eidem ecclesiae et eius provisori vel advocato ad hoc opus de abbate electo et a regali potestate constituto regium bannum sicut regio exactori invita persolvat. Et ut hec nostrae dominationis concessio et donatio per futura temporum curricula inviolabilis et integra perseveret, hanc preceptionem nostre auctoritatis regiae inde conscriptam sigilli nostri impressione signare iussimus manuque propria ut infra videtur corroboravimus. Signum domni Ottonis gloriosissimi regis. Hildibaldus episcopus et cancelarius vice Willigisii archiepiscopi recognovi. Data IIII non. ianuarii anno dominicae incarnationis DCCCCXCIIII, indictione VII, anno autem tertii Ottonis regnantis undecimo; actum Altstedi; feliciter amen.