Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia rex. Omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet atque futuris notum esse volumus, qualiter nos ob votum et interventum dilectae aviae nostrae Adalheidis videlicet imperatricis augustae nec non et petitionem fidelis nostri Hildibaldi Wormaciensis ecclesiae verabilis episcopi, simul etiam in memoriam reducentes devotum et frequens servitium fidelis nostri Berenharii Heroluesfeldensis ecclesiae honorandi abbatis, ad sanctum Wigbertum eiusdem ecclesiae patronum de nostrae proprietatis portione dedimus tres mansos regales in villa Gangesdal dicta sitos et in pago Reinichgowe vocato ac comitatu Sigifridi comitis iacentes atque eosdem mansos regales cum omnibus utensilibus ad eos rite pertinentibus in areis aedificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis aquis viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis quae dici possunt a nostro iure in ius ipsius iam dicti Berenharii abbatis et ecclesiae praefatae, cui ipse honorabiliter praesidet, perpetualiter ibi habendum transfudimus, ea videlicet ratione, ut usui ipsius ecclesiae secundum iussum abbatis ibi praesidentis dehinc succumbant et serviant. Et ut haec nostra donatio praesenti ac futuro tempore firma consistat, hoc praeceptum inde conscriptum sigilli nostri inpressione signare iussimus manuque propria ut infra videtur corroboravimus. Signum domni Ottonis gloriosissimi regis. Hildibaldus episcopus et cancellarius vice Willigisi archiepiscopi recognovi. Data VII kal. aug. anno dominicae incarnationis DCCCCXCIII, indictione VI, anno autem tertii Ottonis regnantis decimo; actum Darniburg; feliciter amen.