Kaiser Otto III. schenkt dem Kloster Memleben die Stadt Wiehe samt Zubehör.
Datierung: 998 11 30
Ausstellungsort: Rom
In nominae sanctae et individuae trinitatis. Otto dei gratia Romanorum imperator augustus. Omnibus nostris fidelibus presentibus scilicet ac futuris notum esse volumus, qualiter nos pro remedio nostrae animae nostrorumque parentum concaedimus atque donamus ad ecclesiam sanctae dei genitricis Mariae semper virginis, quae est sita Mimelebo, civitatem de nostro regno quae vocatur Wihi, positam in provincia quae nominatur Wigsezi in Turinga, cum omnibus suis pertinentiis, viidelicet cum villa ad eandem civitatem pertinente quae vocatur Haichonthorf, sive cum omnibus, quae eidem civitati pertinere videntur in Alehsteti aut in Wolmersteti aut in Herimannesthorf aut in Alcozesthorf aut in Melre, simulque cum omnibus rebus mobilibus et inmobilibus, id est curtibus capellis servis et ancillis aldiis et aldiabus campis vineis pratis pascuis silvis exitibus et reditibus aquiis aquarumque decursibus molendinis piscationibus venationibus seu cum locis patellarum in quibus sal efficitur apud Franconhus, nec non cum omnibus appendiciis vel pertinentiis, quae adhuc dici seu nominari possunt, per hanc nostrae concessionis paginam praefato monasterio Mimelevensi, prout iuste et legaliter possumus, ex nostro imperiali iure in ius atque dominium eiusdem Mimelevensis monasterii donamus atque delegamus, ea videlicet ratione, ut abbas qui pro tempore fuerit habeat inde potestatem faciendi ad utilitatem monasterii quicquid eius animus decreverit. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus dux marchio comes vicecomes castaldio sue aliqua regni nostri magna vel parva persona abbatem Mimilevensis monasterii qui pro tempore fuerit de praedicta civitate Wihi vel omnibus eius pertinentiis disvestire, molestare aut inquietare audeat. Si quis vero huius nostrae imperialis auctoritatis violator extiterit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, mediatem kamenrae nostre et medietatem abbati ipsius monastarii qui tunc temporis fuerit. Quod ut verius credatur diligentius que ab omnibus observetur, hanc paginam scribi atque bullari iussimus. Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris augusti. Heribertus cancellarius vice Pietri episcopi cognovit. Data II. kal. dec. anno dominicae incarnationis DCCCCXCVIII indictione XI, anno tercii Ottonis regnantis XV. imperii III; actum Romae; feliciter.