Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

A) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina auxiliante clementia rex. Cum omnes ecclesiarum dei profectibus oporteat indulgere fideles, exceptius tamen regiam liberalitatem his convenit studere. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quod nos omne predium hactenus ad monasterium beati Wicberti confessoris Christi in loco Heroluesfeld dicto pertinens in villa Vurmaresleva aecclesiamque inibi constructam in pago Hoisgowe, aliam quoque in villa Vuidersteti nuncupata, cum omnibus ad eas pertinentibus decimis, quae sunt in septentrionali parte rivuli qui dicitur Vuilderbach, concambii iure ab Haganone venerabili eiusdem monasterii abbate pro predio ei collato in orientali in villis Buochweride, Rizzesstat, Karoldesbach, Swarzaha, Stillaha nominatis; et in occcidentali Francia Erlibach, Bommaresheim, Suliburg, Eurbach, Hurnaffa; in Thuringia Huochtricheshus, Anglendorph, Amalungesdorph, Stuchesfurt, ad sanctum Petrum principem apostolorum et ad sanctum Innocentium atque Mauricium ad stipendia fratrum in Magideburg deo illisque servientium hoc presenti auctoritatis nostrae precepto perpetualiter in proprium concessimus. Et ut hec nostrae traditionis condonatio firma stabilisque permaneat, manu propria nostra subtus firmavimus anulique nostri inpressione insigniri iussimus. Signum domni Ottonis invictissimi regis. Brun cancellarius advicem Fridurici archicapellani recognovi. Data III kal. aprilis, anno incarnationis domini DCCCCXLVII, indictione VI, anno domni Ottonis XIII; actum in Magedaburg.