Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

A1) In nomine sancta et induae trinitatis. Otto divina auxiliantia rex. Cum omnes eclaesiarum dei profectibus oporteat indulgere fideles exceptius tamen regiam liberalitatem his convenit studere. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria,quod nos omne predium hactenus ad monasterium beati Wigberti confessoris Christi in loco Herovesfeld dicto pertinens in villa Wurmalesleua aeclesiamque inibi constructam in pago Hosgowe, aliam quoque in villa Widersteti nuncupata cum omnibus ad eas pertinentibus decimis, quae sunt in septentrionali parte rivuli qui dicitur Wilderbach, concambii iure ab Haganone venerabili eiusdem monasterii abbate pro predio ei collato in orientali Francia in villis Buohweride, Rizzesstat, Karoltesbah, Swarzhaha, Stillaha nominatis; et in occidentali francia Erlibarh, Bommaresheim, Suliburg, Furbah, Hurnafa; in Thuringia Houctriches, Anglendorph, Stuchesfurt, Amalungesdorph, ad sanctum Petrum principem apostolorum et ad sanctum Innocentium atque Mauricium ad stipendia fratrum in loco Magedaburg deo illisque servientium hoc presenti auctoritatis nostrae precepto perpetualiter in proprium concessimus, electionem que eis concedimus abbatem inter se eligendi et advocatum quemcumque velint, abbatem tamen dignum. Et ut haec nostrae traditionis condonatio firma stabilisque permaneat, manu propria subtus firmavimus anulique nostri inpressione insigniri iussimus. Signum domni Ottonis invictissirm X regis. Brun cancellarius advicem Fridurici archicapellani recognovi. Data III kal. aprilis, anno incarnationis domini DCCCCXLVI indictione VI, anno domni Ottonis XIII; actum in Magedaburg.